Deus igitur in hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum hunccomponere et in latinum transferre compulit. Cum enim apud me saepius retractando humanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingenium inveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatore suo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum. Quodsi in praefata sanctae disciplinae norma vixerit, hoc quidem pro quo creatus est complevit debetqueperfectus appellari. Fragilem etiam hominis esse consideravi complexionem: quae ne taedium incurrat,
[p. 2]
quasi provehendo paucis et paucis
instruenda est; duritiae quoque eius recordatus, ut facilius retineat,
quodam modo necessario mollienda et dulcificanda est; quia et obliviosa
est, multisindiget quae oblitorum faciant recordari. Propterea ergo
libellum compegi, partim ex proverbiis philosophorum et suis
castigationibus, partim ex proverbiiset castigationibus Arabicis et
fabulis et versibus, partim ex animaliumet volucrum similitudinibus.
Modum tamen consideravi, ne si plura necessariis scripserim, scripta
oneri potius sint lectori quam subsidia, ut legentibuset audientibus
sint desiderium et occasio ediscendi. Scientes vero perea quae hic
continentur, oblitorum reminiscantur. Huic libello nomen iniungenset est
nomen ex re: id est Clericalis Disciplina; reddit enim
clericum disciplinatum. Vitandum tamen decrevi pro possibilitate sensus
mei, nequid in nostro tractatu inveniatur quod nostrae credulitati sit
contrariumvel a nostra fide diversum. Ad quod adiuvet me omnipotens Deus
cui supernitor. Amen.
Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cavit natura viderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectis corrigendum appono. Nihil enim in humanis inventionibus perfectum putat philosophus.
Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, omnia timent eum; qui veronon timet Deum, timet omnia.
Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit Deum; qui diligit Deum,obedit Deo.
Dixit Arabs in versu suo: Inobediens es Deo: simulas tamen te eum amare,et incredibile est; si enim vere amares, obedires ei. Nam qui amat, obedit.
[p. 3]
et ab eis ideo plus honoretur.
Est alius isto subtilior, qui hancrelinquit ypocrisim, ut maiori
deserviat: Cum enim ieiunat vel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si
fecerit, respondet: Deus scit! vel: non, utin maiori reverentia habeatur
et dicatur quia ypocrita non est qui hominibusfactum suum nolit
propalari. Credo etiam paucos esse qui aliquo huius ypocrisisgenere non
participent. Videte igitur ne hac seducti laboris vestri
praemioprivemini! Quod ne contingat, omnia facite munda intentione; ne
inde gloriam habere quaeratis!
Dicit alius philosophus: Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt
prosperaquocumque ieris.
[p. 6] quod commisi
luam peccatum. Obiecit se ergo periculodicens: Me me qui feci; istum
dimittite innoxium! Iudices autem non parumadmirantes hunc alio a morte
absoluto ligaverunt. Iamque de iudicio dubitanteshunc cum reliquis prius
liberatis ante regem duxerunt eique omnia ex ordinereferentes ipsum
etiam haesitare compulerunt. Communi itaque consilio rexeis omne crimen
quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminissibi
impositi causas patefacerent. At illi rei veritatem ei
exposuerunt. Communi autem consensu omnibus absolutis indigena qui pro
amico suo moridecreverat ipsum in domum suam introduxit eique omni
honore pro ritu factoinquit: Si mecum manere adquiescis, omnia nobis
prout decet erunt communia;si vero repatriare volueris, quae mea sunt
aequa lance partiamur. At illenatalis soli dulcedine irretitus partem
totius substantiae quam ei obtuleratrecepit sicque repatriavit. --His
itaque sic relatis inquit filius ad patrem: Vix poterit talis reperiri
amicus.
Item alius philosophus: Cave tibi de consilio illius a quo petis
consilium,nisi tibi sit fidelis comprobatus.
Item alius philosophus: Consule amico tuo in bonum quantum poteris,etsi
tibi credere noluerit. Iustum est enim ut sibi bene consulas,
licetrectum ut insulsus tuum non sequatur consilium.
Alius: Noli consilium tuum omni revelare homini. Qui enim consiliumsuum
in corde suo retinet, sui iuris est melius eligere.
Alius: Consilium absconditum quasi in carcere tuo est reclusum,
revelatumvero te in carcere suo tenet ligatum.
Alius: Ne te associaveris inimicis tuis, cum alios possis reperire
socios.Quae enim male egeris, notabunt; quae vero bona fuerint, devitabunt.
[p. 7] Dixit quidam versificator: Est una de huius saeculi
adversitatibusgravioribus libero homini quod necessitate cogitur ut sibi
subveniat requirereinimicum. Quaesivit quidam a quodam Arabe: Quae maior
adversitas contigittibi in hoc saeculo? Arabs: Necessitas compulit me
convenire inimicum,ut quae volebam mihi concederet.
Alius: Ne glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi
vituperiumet vituperium laus.
--Quidam philosophus transiens per viam
alium repperitphilosophum cum quodam leccatore iocantem atque ait:
Simile sibi simileattrahere adamantis est. At ille inquit: Nunquam me
sibi adiunxi. Ad haectransiens: Cur ergo ei applaudebas? At ille: Non,
sed magna necessitatecogitur etiam honestus homo latrinam adire.
Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis quam amicitia
insipientis.
Alius philosophus: Non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non
estpermanens.
Alius philosophus: Melior est societas simplicis inter sapientes
nutritiquam prudentis cum leccatoribus educati.
Alius philosophus: Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientesquam
dulcis vita inter insipientes.
Alius philosophus: Sapientiae duae sunt species: una naturalis,
aliaartificialis; quarum una non potest manere sine alia.
Alius: Ne committas stultis sapientiam quia eis esset iniuriosum;
nequesapientibus eam deneges, quia quod suum est eis auferres.
Alius: Huius mundi dona diversa sunt: quibusdam enim datur rerum
possessio,quibusdam sapientia. Quidam loquens filio inquit: Quid malles
tibi dari,an censum an sapientiam? Cui filius: Horum quodlibet alio
indiget.
[p. 8]
Dixit quidam philosophus: Tribus modis indiget unus alio:
Cuicumquebenefeceris, in eo maior eo eris; quo non indigueris, par
ipsius eris;quo vero indigueris, minor eo eris.
Alius: Claritas anime sapientia est, census vero claritas corporis est.
Alius: Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut
terraarida humiditate pluviae virescit.
Philosophus dicit: Qui prudenter inquirere voluerit solutionem
prudenterintelliget.
Alius: Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis
erubesceteandem a semetipso inquiri.
Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni
temporein pudore insipientiae permanebit.
Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit
etretinet sapientiam.
Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei
proderit.Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia.
Alius: In quo sua desinit nobilitas, avorum nobilitatem haut
congruereservat.
Alius: Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae
patrumprocedit nobilitate.
Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum autem
disciplinatusregi cuidam versus suos offerret. Quos acceptos rex male
quippe compositossprevit nihilque sibi dedit. Inquit igitur versificator
regi: Si non proversibus, saltem pro generositate aliquid mihi tribuas.
Rex ergo: Quisest pater tuus? At ille sibi indicavit. Ait rex: Semen in
te degeneravit. Cui versificator: Saepe, rex, exfrumento oritur siligo.
Ad haec rex: Teminorem quam patrem tuum probasti. Illumque immunem sic
dimisit.
[p. 10]
Versificator quidam de adversitatibus saeculi quae super nobiles
veniunt,versus fecit istos sub persona nobilium: Dic, inquit, illis qui
pro adversitatibusquae nobis accidunt nos contempnunt quod saeculum
nulli fecit Deus contrariumnisi nobilibus tantum. Nonne vides quod mare
devehit stercora et paleas,et pretiosi lapides in fundum vadunt? Et
nonne vides quod in caelo suntstellae e quibus nescimus numerum? At
insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam. Et pater:
Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant
gloriandum.
Probitates vero hae sunt: Equitare, natare, sagittare, cestibus
certare,aucupare, scaccis ludere, versificari.
[p. 11]
Alius: Cum leve sit mendacium proferre, quare videtur grave veritatemdicere?
Alius philosophus: Si dicere metuas unde paeniteas, melius est dicere:
non! quam: sic!
Alius: Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem
mentiendi,quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.
Alius: Terminum termino addere roganti est hoc tempore calliditas negandi.
Alius: Si mendacio quilibet salvatur, multo magis veritate salvatur.
Alter quidam consimiliter accusatus quod commiserat non negavit.
Dixeruntquequi regi astiterunt: De crimine confesso iudicium sumet. Non
ita, rex inquit,quia philosophus dicit: Confitenti peccatum ratio est
relaxare iudicium.Sicque liber factus a rege discessit.
Socrates: Sicut homo mendax in principis comitatu non convenit, sica
regno caelorum excludendus erit.
Quidam philosophus dixit filio suo: Dic esse mentitum, qui malum
dicitmalo vincendum, quia sicut ignem ignis non perimit, sic malum malo
noncedit. Ut igitur ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit.
Alius: Ne reddas malum ne similis sis malo, sed redde bonum ut meliorsis
malo.
Alius: Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas,
quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
Dixit Arabicus filio suo: Si quemlibet videris malis operibus
praegravari,ne te intromittas, quia qui pendulum solverit, super illum
ruina erit.
Dixit Arabs quidam filio suo: Si gravatus fueris aliquo modo et
facilepossis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari
facilius, gravaberisamplius. Et ne tibi contingat quod contigit gibboso
de versificatore. Etquomodo? filius inquit. Pater:
Dixit philosophus quidam filio suo: Fili, vide ne transeas per
aedemgentis iniquae! Transitus namque causa fit status, et status
occasio sessionis,et sessio causa mortis. [p. 13]
Dixit quidam philosophus filio suo: Sequere scorpionem, leonem et
draconem,sed malam feminam non sequaris!
Alius philosophus: Ora deum ut te liberet ab ingenio nequam feminarum,et
tu ipse ne decipiaris provide tibi. --Dictum namque est de quodam
philosophoquod transiens iuxta locum quo auceps rete tetenderat avibus
decipiendisvidit mulierculam cum eo lascivientem. Cui dixit: Qui aves
decipere conaris,vide ne avicula factus huius visco tenearis.
[p. 14]
[p. 15]
[p. 18]
[p. 19]
[p. 20]
Discipulus: Nemo est qui se a mulieris ingenio custodire possit,
nisiquem Deus custodierit, et haec talis narratio, ne ducam uxorem, est
magnadehortatio. Magister: Non debes credere omnes mulieres esse tales,
quoniammagna castitas atque magna bonitas in multis reperitur
mulieribus, et sciasin bona muliere bonam societatem reperiri posse,
bonaque mulier fideliscustos est et bona domus. Salomon in fine libri
proverbiorum suorum composuitviginti duos versus de laude atque bonitate
mulieris bonae. Discipulusad haec: Bene me confortasti! Sed audisti
tamen aliquam mulierem quae suisensus ingenium niteretur mittere in
bonum? Magister ait: Audivi. Discipulus: Refer mihi de illa, quia
videtur mihi res nova! Magister:
[p. 21]
[p. 22]
Discipulus: Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod
aliquisphilosophus subtilius cogitaret per quod levius vir pecuniam
suarum recuperaret.Magister: Bene posset philosophus suo facere naturali
ingenio et artificiali,secreta etiam naturae rimando, quod mulier solo
fecit naturali ingenio. Discipulus: Hoc bene credo. Sed si aliquid
philosophorum huiusmodi reposuistiin cordis armariolo, largire mihi
discipulo, et ego fideli memoriae commendabo,ut quandoque condiscipulis
lacte philosophico educatis delicatissimum largiripossum alimentum.
Magister:
[p. 23] [p. 24] [p.25]
Discipulus: Apparet hoc esse ingenium philosophiae, et hoc exemplo
nonest mirum quod de duabus mulieribus Salomon iudicavit.
[p. 26]
[p. 27]
[p.28] [p. 29]
Ad haec pater: Merito hoc illi accidit, quia si custodisset quod
Moysespraecepit, ut diligeret fratrem suum sicut se ipsum, hoc ei non
evenisset.
Castigavit sapiens filium suum: Vide ne imponas aliquod crimen sociotuo,
serio vel ludo, ne ita tibi contingat, sicut duobus
ioculatoribuscontigit ante regem. Ad haec filius: Narra mihi, pater,
obsecro. Pater: Fiat.
Alius: Turpe quidem est multum diviti homini esse avarum, mediocri
autemhomini pulchrum est esse largum.
[p. 30]
Alius: Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento.
Alius: Utilia perquire magno sensu, non magna velocitate.
Alius: Ne respicias ditiorem te, ne in Deum pecces, sed respice
pauperioremte, et inde grates Deo redde.
Alius: Non deneges Deum pro paupertate, et pro divitiis noli superbire.
Alius: Qui multa cupit, semper maiorum fame tabescit.
Alius: Si vis in hoc saeculo tantum habere quantum sufficere
poteritnaturae, non multa decebit te congregare. Et si cupido
satisfacere voluerisanimo, licet congregatis quaecumque in toto mundi
ambitu continentur divitiis,sitis tamen ardebit habendi.
Alius: Qui parce sua dispendit, diu durant ei possessa.
Alius: Radix pacis est aliena non cupere, et fructus eius est requiemhabere.
Alius: Qui vult relinquere saeculum, videat ne aliquid retineat quodsi
illius partium, quoniam tantundem valeret, ac si paleis ignem extingueret.
Alius: Qui pecuniam congregat, multum laborat et vigiliis tabescit
neperdat; ad ultimum dolet, quando perdit quod obtinuerat.
Dispiculus magistro: Laudas congregare pecuniam? Magister: Ita!
Acquire,sed iuste et in bono dispende nec in thesauro reconde.
Alius: Ne desideres res alterius, et ne doleas de amissis rebus,
quoniamdolore nihil erit recuperabile. Unde dicitur quod
[p. 31]
Castigavit Arabs filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris
praesentia,ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus
promissis a rustico.
[p. 32]
[p.33]
Alius castigavit filium suum dicens: Ne credas omni quod audies
consilio,donec prius an sit utile probatum fuerit in aliquo, ne
contingat tibi sicutlatroni contigit, qui consilio domini domus cuiusdam
credidit. Ad haecfilius: Quomodo, pater, evenit ei? Pater:
[p. 34]
Alius: Ne credas consilium monentis quod deneges alterius
benefactum,quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis
se accusat.
Alius: Si fueris in aliquo bono, ne pecces serva, quoniam
saepissimemaximum comminuitur bonum vel amittitur.
Item: Rex qui rector verax est, virga Dei in terra est; et ille
quiobedit virgae, obedit rectori; et ille qui non obedit virgae, non
obedit Deo.
Alius: Qui malum dicit de rege, ante tempus suum morietur.
Alius: Diutius patitur Deus regnum regis in sua persona peccantis,
sibonus sit gentibus et mitis, quam faceret in sua persona iusto regi,
simalus esset gentibus et crudelis. --Aristotiles in epistola sua
castigavitregem Alexandrum ita dicens: Melius est cum paucis pace tuos
regere quammagnam militiam tenere. --Item: Tene rectam iustitiam inter
homines, etdiligent te; nec properes ulli reddere mutuum boni vel mali,
quia diutiusexpectabit te amicus et diutius timebit te inimicus.
[p. 35]
Arabs dixit filio suo: Ne moreris in civitate regis, cuius dispensamaior
fuerit quam redditus.
[p. 36]
Dixit philosophus: Rex est similis igni: cui si nimis admotus
fueris,cremaberis; si ex toto remotus, frigebis.
[p. 37]
Filius: Si quis invitaverit me ad prandium, quomodo respondebo:
concedamstatim annon? Pater: Fac sicut auctoritas Iudaeorum praecipit!
Dicit enim: Si quis invitaverit te, videas personam invitantis. Si enim
magna personafuerit, statim concede; sin autem, secundum quod erit vel
secunda vel tertiavice. Hoc etiam refertur de Habraam:
Quadam enim die dum coram sua staret ianua, transeuntes sub humana
specievidit tres angelos. Quos ipse suam domum intrare honesto vultu
rogavit, pedes lavare, ciborum refectionen sumere, lassos artus sompno
recreare. Ipsi vero, quoniam magna persona erat, concesserunt eius
petitioni. Cumautem ad Loth venissent et iterum atque iterum rogarentur
quod tectum eiussubintrarent, quia autentica non erat persona, velut
coacti annuerunt.
Iuvenis senem interrogavit: Cum invitatus fuero ad prandium, quid
faciam: parum vel nimis comedam? Cui senex: Nimis! Quoniam si amicus
tuus fueritqui te invitavit,
[p. 38]
Quidam enim senex quaesivit ab eo, quantum posset comedere. Cui ipse: De
cuius prandio, de meo vel de alterius? At ille: De tuo. Maimundus:
Quantominus possum. Senex: De alterius quantum? Maimundus: Quanto magis
possum.
Senex: Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti,
garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur vel eo amplius in
eo invenitur.Iuvenis: Multum placet mihi de eo audire, quia quicquid de
eo est, derisoriumest; et si quid de eius dictis vel factis mente
retines, eloquere, et habebopro munere. Senex:
[p. 39]
Dixit Arabs filio suo: Fili, cum forte contigerit tibi aliquid
adversi,noli nimis desolari nec nimis inde tristari, quoniam hoc est
genus Deumnegandi; sed Deum semper debes laudare tam de adversitate quam
de prosperitate.Multa enim mala contingunt hominibus quae eveniunt eis
ut maiora mala effugiant;et multa mala contingunt, quae in bono
finiuntur. Et ideo laudare debesDeum in omnibus et in eo confidere,
sicut dixit versificator: Cum fuerisin tristitia, nihil inde sollicitus
eris, sed omnia in dispositione Deipermitte et renuntia semper bonum
futurum, et ita eris oblitus malorum,quia multa mala eveniunt, quae in
bono finiuntur.
Philosophus ait: Huius saeculi bona sunt commixta; non enim comedesmel
sine veneno.
[p. 40]
Alius: Quod pigro assequi desiderata donant, idem consequi cupita
velocinegant.
Alius:
[p.41]
Alius: Saeculum est quasi transitus: ob hoc itaque cum honestate
tibiomnia provide, quia brevis est cursus vitae.
Alius: Saeculum est quasi pons: transi ergo, ne hospiteris.
Et alius: Saeculum est quasi pons instabilis: cuius introitus est
matrisuterus, et eiusdem mors erit exitus.
Dicit versificator:
Est enim domus delitiarum deo famulantium; est et diversa poenas
promerentium.
Arabs interrogavit patrem: Quomodo domum delitiarum et gloriam
eiuslucrari potero? Pater: Quicquid melius et pretiosius habes, repone
in eacustodiendum, et invenies cum illuc veneris tibi paratum. Filius:
Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum
novi adire? Pater: Audi quod fecit filius consiliarii regis post obitum
patris. Filius: Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire. Pater:
[p. 42]
[p. 43]
Alius corrigens filium suum dixit: Fili, pro futuro saeculo
operare,antequam mors segreget te ab opere corporali.
Alius: Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus
fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat
sicut latronidomum divitis ineunti. Cui filius: Ede, pater quid accidit?
Pater:
Alius philosophus: Huius saeculi divitiae sunt transitoriae sicut
hominissompnia dormientis: qui evigilans quaecumque habuerat in
aperiendo oculosirrecuperabiliter perdidit, sicut vulgo dicitur:
[p. 44]
Relectis iterum et iterum versibus istis, saecularibus postpositis,
factusest heremita philosophus.
Alexander ex auro fecit thesaurum: nunc e converso aurum de eo
facitthesaurum.
Alius: Heri totus non sufficiebat ei mundus: hodie quatuor solae
sufficiuntei ulnae.
[p. 45]
Alius: Heri multos potuit a morte liberare: hodie nec eius iacula
valuitdevitare.
Alius: Heri ducebat exercitus: hodie ab illis ducitur sepulturae.
Alius: Heri terram premebat: hodie eadem premitur ipse.
Alius: Heri gentes eum timebant: hodie vilem eum deputant.
Alius: Heri amicos habuit et inimicos: hodie habet omnes aequales.
Sed de triginta duobus philosophis circumstantibus quid quisque de
potentissimorege dixerit, memoriae longum est reducere.
Alius heremita per vicos clamabat: Ne tradatis oblivioni durabilia
profinem habituris.
[p. 46]
Alius: Nolite oblivisci eius qui non obliviscetur vestri, et
servitegubernatori.
AMEN. If you want Ample your information on Aragon you can begin crossing some books. Also Aragon enjoys a diverse and varied Nature where passing by plants, animals, or landscapes we can arrive at a fantastic bestiario that lives in its monuments. The information will not be complete without a stroll by its three provinces:
Zaragoza, Teruel
and Huesca ans us varied Regions, with shutdown in some of its spectacular landscapes like Ordesa
or the Moncayo or by opposition in the valle of the Ebro.
The Cistercian |
Rueda |
Santa Fe |
Piedra |
Veruela
Home
The "Naturaleza de Aragon" project is an extension of the Aragón project is like that, and tries to collect and relate all possible types of documentary information about Aragon: texts, books, articles, maps, illustrations, photographs, narrations, etc., and proceed to its publication and diffusion. Natural Patrimony Aragonese. Petrus Alfonsus (Petri Alfonsi) DISCIPLINA CLERICALIS Natural spaces in Aragon. Spain. Province of Huesca, Teruel, Zaragoza, English, Nature, maps, Asociacion Cultural Aragon Interactivo Multimedia. Copyright 1996-2025 © All Rights Reserved Francisco Javier Mendivil Navarro, Aragon (Spain) Explanations or to correct errors please press here Legal Warning.. This activity of the Asociacion Cultural Aragon Interactivo y Multimedia This website does not directly use cookies for user tracking,De formica. De gallo. De cane
.
Balaam, qui lingua arabica vocatur Lucaman, dixit filio suo:
Fili, nesit
formica sapientior te, quae congregat in aestate unde vivat in hyeme.
--Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et
tu dormis.
--Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores
suas, tusolam castigare non potes.
--Fili, ne sit canis corde nobilior
te, qui benefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum
tuorum oblivisceris.
--Fili, ne videatur tibi parum unum habere inimicum
vel nimium mille habereamicos. Dico tibi:
I. Exemplum de dimidio amico.
Arabs moriturus vocato filio suo dixit: Dic, fili, quot tibi, dum
vixi, adquisieris amicos! Respondens filius dixit: Centum, ut arbitror,
mihiadquisivi amicos. Dixit pater: Philosophus dicit: Ne laudes amicum,
donecprobaveris eum! Ego quidem prior natus sum et unius dimidietatem
vix mihiadquisivi. Tu ergo centum quomodo tibi adquisisti? Vade igitur
probareomnes, ut cognoscas si quis omnium tibi perfectus erit amicus!
Dixit filius: Quomodo probare consulis? Dixit pater: Vitulum interfectum
et frustatimcomminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus
sanguine infectussit. Et cum ad amicum veneris, dic ei: Hominem, care
mi, forte interfeci;rogo te, ut eum secreto sepelias; nemo enim te
suspectum habebit, sicqueme salvare poteris. Fecit filius sicut pater
imperavit. Primus autem amicusad quem venit dixit ei: Fer tecum mortuum
super collum tuum! Sicut fecistimalum, patere satisfactionem! In domum
meam non introibis. Cum autem persingulos sic fecisset, eodem [p. 4]
responso ei omnes responderunt. Adpatrem ergo rediens nuntiavit quae
fecerat. Dixit pater: Contigit tibiquod dixit philosophus: Multi sunt
dum numerantur amici, sed in necessitatepauci. Vade ad dimidium amicum
meum quem habeo et vide, quid dicat tibi!Venit et sicut aliis dixerat
huic ait. Qui dixit: Intra domum! Non esthoc secretum quod vicinis
debeat propalari. Emissa ergo uxore cum omnifamilia sua sepulturam
fodit. Cum autem ille omnia parata videret, remprout erat disseruit
gratias agens. Deinde patri retulit quae fecerat.Pater vero ait: Pro
tali amico dicit philosophus: Hic est vere amicus quite adiuvat, cum
saeculum tibi deficit. Dixit filius ad patrem: Vidistihominem qui
integrum sibi amicum lucratus fuerit? Tunc pater: Non vidiquidem, sed
audivi. Tunc filius: Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero!
At pater:
II. Exemplum de integro amico.
Relatum est mihi de duobus negotiatoribus, quorum unus erat in
Aegypto,alter Baldach, seque solo auditu cognoverant et per internuntios
pro sibinecessariis mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach, in
negotiationemiret in Aegyptum. Aegyptiacus audito eius adventu occurrit
ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut
mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas
habebat in domosua. Finitis octo diebus infirmatus est. Quod valde
graviter dominus deamico suo ferens ascivit omnes medicos Aegyptiacos,
ut amicum hospitemviderent. Medici vero palpato pulsu, iterum et iterum
urina respecta, nullamin eo agnoverunt infirmitatem. Et quia per hoc
nullam corporalem agnovereinfirmitatem, amoris sciunt esse passionem.
Hoc agnito dominus venit adeum et quaesivit si qua esset mulier in domo
sua quam diligeret. Ad haecaeger: Ostende mihi omnes domus tuae
mulieres, et si forte inter eas hancvidero, tibi ostendam. Quo audito
ostendit ei cantatrices et pedissequas: quarum nulla ei complacuit. Post
haec ostendit ei omnes filias: has quoquesicut et priores omnino
reppulit atque neglexit. Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in
domo sua, quam iam diu educaverat, ut eam acciperetin uxorem; quam et
ostendit ei. Aeger vero aspecta hac ait: [p. 5] Ex hacest mihi mors et
in hac est mihi vita! Quo audito dedit ei puellam nobilemin uxorem cum
omnibus quae erat cum ea accepturus. Et preterea dedit eiea quae erat
daturus puellae, si eam acciperet in uxorem. His completis,accepta uxore
cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam.
--Contigit autem post haec ut Aegyptiacus omnia sua multismodis
amitteret, et pauper effectus cogitavit apud se quod iret Baldachad
amicum quem ibi habebat, ut sui misereretur. Iter ergo nudus et
famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio pervenit.
Pudor autemei obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus tali
tempore domoexpelleretur. Templum ergo quoddam antiquum intravit ut
ibidem pernoctaret. Sed cum ibi anxius multa secum diu volveret,
occurrerunt sibi duo viriprope templum in civitate, quorum unus alium
interfecit clamque aufugit. Multi ergo cives pro strepitu decurrentes
interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset,
intraverunt templum speranteshomicidam ibidem reperire. Aegyptiacum vero
illic reperierunt et sciscitantesab eo quisnam virum interfecisset,
audierunt ab ipso quia ego illum interfeci.Paupertatem enim suam morte
saltem finire vehementer cupiebat. Captus itaqueet incarceratus est.
Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad
crucem. Multi vero de more accurrerunt, quorumunus fuit amicus eius
cuius causa Baldach adierat. Qui acutius eum intuensdeprehendit esse
amicum quem in Aegypto reliquerat. Reminiscens itaquebonorum quae sibi
in Aegypto fecerat, cogitans etiam quia post mortem retribuereilli non
poterat, mortem pro ipso subire se decrevit. Voce igitur
magnaexclamavit: Quid innocentem condempnatis quove eum ducitis? Non
mortemmeruit, ego virum interfeci. At illi iniecerunt manus in eum atque
ligatumsecum ad crucem traxerunt aliumque a poena mortis absolverunt.
Homicidavero in eodem agmine haec intuens gradiebatur atque secum ait:
Hunc interfeciet iste dampnatur! Hic innocens supplicio deputatur, ego
nocens libertatefruor! Quaenam causa est huius iniusticiae? Nescio nisi
sola sit Dei patientia.Verum Deus, iudex iustus, impunitum scelus nullum
dimittit. Ne igitur posteriusin me durius vindicet, huius me prodam
criminis esse reum; sicque eos amorte absolvendo
De consilio.
Dixit alius philosophus propter amicos non probatos: Provide tibi
semelde inimicis et milies de amicis, quia forsitan quandoque amicus
fiet inimicuset sic levius poterit perquirere dampnum tuum.
De leccatore.
Alius: Ne te associaveris leccatori, cuius societas est tibi dedecus.
De sapientia.
Alius philosophus: Fili, grave est arduas ascendere mansiones, et
abeisdem descendere facile est.
--Fuitquidam versificator egregius, sed egenus et mendicus,
semper de paupertatesua amicis conquerens, de qua etiam versus composuit
talem sensum exprimentes: Tu qui partiris partes monstra mea cur mihi
desit! Culpandus non es, seddic mihi: quem culpabo? Nam si constellatio
mea est mihi dura, a te quoqueid factum esse indubitabile est. Sed inter
me et ipsam tu orator et iudexes. Tu dedisti mihi sapientiam sine
substantia. Dic ergo mihi: quid facietsapientia sine substantia?
Accipe partem sapientiae et da mihi partempecuniae! Ne patiaris me illo
indigere cuius damnum erit mihi pudori!
De silentio.
Discipulus magistro: Quomodo habendo me inter sapientes discipulos
computabor?Magister: Serva silentium, donec sit tibi loqui necessarium.
Ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est
signum stultitiae. ÒAlius: Ne festines respondere donec fuerit finis
interrogationis, nec quaestionemin conventu factam solvere temptes, cum
sapientiorem te ibi esse prospexeris,nec quaestioni alii cuiquam factae
respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita. Philosophus enim
dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit,illum mendacem probatio
reddit.
--Alius: Adquiesce veritati sive a te prolataesive tibi
obiectae.
--Alius: Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quiaprout
philosophus testatur: Qui in suis verbis sapientibus gloriatur,
stultusesse comprobatur.
--Haec omnia faciens connumeraberis inter
discipulossapienciae atque prudentiae.
[p. 9]
III. Exemplum de tribus versificatoribus.
Arabs: Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi
versus suos obtulit. Cuius notata prudentia rex eum honorifice
suscepit.Huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi
generositate regemqueconvenientes inquiunt: Domine rex, cur hunc tam
vili ortum prosapia adeomagnificas? Ad haec rex: Quem vituperare
putastis, magis laudastis. Ipsevero qui vituperabatur, haec adiunxit:
Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur.Rex autem maximis honoratum
muneribus eum dimisit.
IV. Exemplum De mulo et vulpe.
Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre
generosa.Incompositus quidem incompositos obtulit versus. Cuius mater
fratrem habebatlitteratura et facetia splendidum. Rex autem nequaquam
eum honorifice suscepit.Quaesivit tamen ab eo, cuius filius erat. At
ille praetendit ei avunculumsuum; unde rex in nimium risum se convertit.
Aiunt ei sui familiares: Undeiste tantus risus procedit? Ait rex:
Fabulam quandam in libro quodam legeram,quam hic oculis conspicio. At
illi: Quae est illa? Ait rex: Mulum noviternatum vulpis in pascuis
invenit atque admirans ait: Quis es tu? Mulus dicitse Dei creaturam
esse. Cui vulpis: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait: Avunculus meus
est equus generosus.
--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem
suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem
suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum. Rex tunc
convertens sead versificatorem ait: Volo ut indices mihi patrem tuum. At
ille sibi indicavit.Cognovit ergo rex quia pater eius vilis et
indisciplinatus erat, et aitservis suis: Demus huic de rebus nostris,
quia non degenerat.
De vera nobilitate.
Arabs ait patri: Miror me legisse in temporibus praeteritis
nobiles,facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur
leccatores. Ad quodpater: Ne mireris, fili, quia clerici clericos,
generosi generosos, facetifacetos honorant, leccatores a leccatoribus
venerantur. Filius: Vidi etaliud: quod clerici pro sapientia sua non
sunt honorati; unde facti suntleccatores et ad magnum venere honorem.
Tunc pater ait illi: Hoc quidemex inertia temporis contigit. Ad quod
filius: Edissere mihi, pater karissime,veram nobilitatis deffinitionem.
Et
pater: Ut, inquit, Aristotilesin epistola sua quam Alexandro
regi composuit, meminit: qui cum ab eo quaereretquem sibi ex hominibus
consilarum faceret, taliter per epistolam respondit: Accipe, ait, talem
qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriisseptem
eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego hanc
aestimoperfectam esse nobilitatem.
--Et filius: Haec nobilitas in
tempore meonon contingit, immo auri et argenti tota est quam video
nobilitas, ut aitversificator:
Paupertasque domum premit altam nobilitate.
De septem artibus, probitatibus, industriis.
Unus ex discipulis interrogavit magistrum suum et dixit: Cum septemsint
artes et septem probitates et septem industriae, vellem ut haec
mihisicut se habent enumerares. Magister: Enumerabo. Hae sunt artes:
Dialectica,arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia. De
septima vero diversaeplurimorum sunt sententiae quaenam sit. Philosophi
qui prophetias non sectantur,aiunt nigromantiam esse septimam. Aliqui ex
illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse
septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit. Quidam qui
philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.
Industriae hae sunt: Ne sit vorax, potator, luxuriosus,
violentus,mendax, avarus et de mala conversatione. Discipulus: Hoc
tempore puto neminemhuiusmodi esse.
De mendacio.
Correxit quidam philosophus filium suum: Cave mendacium, quia dulciusest
carmine volucrum.
--Accusatus quidam ductus est ante regem iudicem negansque
crimen impositumtandem convincitur. Cui rex: Duppliciter punieris: semel
pro crimine commisso,secundo pro commisso negato.
[p. 12]
V. Exemplum de homine et serpente.
Transiens quidam per silvam invenit serpentem a pastoribus extentumet
stipitibus alligatum. Quem mox solutum calefacere curavit.
Calefactusserpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave
strinxit.Tunc homo: Quid, inquit, facis? Cur malum pro bono reddis?
Naturam meam,dixit serpens, facio. Bonum, ait ille, tibi feci, et illud
malo mihi solvis?Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad
iudicium vulpis. Cui totumut evenerat est monstratum ex ordine. Tunc
vulpis: De hac causa iudicareper auditum ignoro, nisi qualiter inter vos
primum fuerit ad oculum videro.Religatur iterum serpens ut prius. Modo,
inquit vulpis, o serpens, si potesevadere, discede! Et tu, o homo, de
solvendo serpente noli laborare! Nonnelegisti quod qui pendulum
solverit, super illum ruina erit?
VI. Exemplum de versificatore et gibboso.
Quidam versificator versus faciens regi praesentavit, et laudavit
rexingenium illius iussitque ut pro facto donum exposceret. Qui donum
taleexpostulat ut se ianitorem suae civitatis per rnensem faceret, et ab
omnigibboso denarium et a scabioso denarium et de monoculo denarium et
de impetiginosodenarium et de hernioso haberet denarium. Quod rex
concessit et sigillocorroboravit. Qui ministerio suscepto portae assedit
et ministerium suumegit. Quadam die gibbosus quidam bene cappatus cum
baculo portam intravit.Cui versificator obvius denarium postulat. Qui
denegat dare. Vim inferenteversificatore, dum caputium de capite levat,
gibbosum deprehendit monoculumesse: duos ergo denarios postulat, a quo
prius unum expetiit. Noluit dare,retentus est. Non habens auxilium
fugere voluit, sed per caputium retractuscapite nudato apparuit
scabiosus. Interrogat protinus ille tres denarios.Videns gibbosus neque
fuga neque auxilio se posse defendi coepit resisteredefendensque se
nudatis brachiis apparuit habens in his impetiginem: quartumergo
denarium postulat. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illoin
terram herniosum comperit: quintum ergo denarium ab eo extorsit.
Siccontigit ut qui unum ultro dare noluit, quinque invitus dedit.
VII. Exemplum de clerico domum potatorum intrante.
Dictum enim est duos clericos de civitate quadam vespere ut
exspatiarenturexisse. Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant.
Dixit alter sociosuo: Divertamus alia via, quia philosophus dicit: Non
est transeundum persedem gentis iniquae. Respondit socius: Transitus non
nocebit, si aliudnon affuerit. Et transeuntes audierunt in domo
cantilenam. Substitit alterretentus dulcedine cantus. Monuit socius ire:
noluit. Recedente socio remansitsolus illectusque cantu domum intravit.
Undique vocatus sedit sedensquecum aliis potavit. Et ecce praeco
exploratorem civitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium
intravit. Invento exploratore in illa domoipse et omnes capti sunt. Hic,
inquit, hospitium huius exploratoris fuit: hinc exiit, huc rediit; omnes
conscii et socii huius fuistis. Ducti suntomnes ad patibulum, et
clericus inter illos magna voce praedicabat omnibus: Quisquis iniquae
gentis consortio fruitur, procul dubio mortis immeritaepoenas lucratur.
VIII. Exemplum de voce bubonis.
Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate veneruntin
locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque
cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus valde
delectabiliset amatorius insonuit. Substitit alter cantilena retentus.
Cui socius: Divertamus hinc! --Et diverterunt inde --quia intantum
volucris cantu decipiturquod ad mortem perducitur. Item unus: Ista vox
dulcior est illa quam egoet magister meus iam pridem audieramus. Et
qualis erat illa, inquit alter,et quomodo illam audistis? Evenit, dixit
socius, quod a civitate exieramus,et sic vox una asperrima audiebatur et
cantus incompositus verbaque inordinatesonabant; quique cantaverat,
saepius per idem repetebat et suo licet asperocantu quasi delectabili
detinebatur. Tunc mihi magister: Si verum est quodhomines dicunt vocem
bubonis hominis mortem portendere, tunc ista sinedubio vox bubonis
mortem annunciat. Cui ego: Miror, cum cantus sit tamhorridus, cur iste
tantum in illo delectatur. Et ille mihi: Non recordarisillius philosophi
qui dicit: In tribus delectatur homo, et si bona nonsint: in sua voce,
in suo carmine et in suo filio? --Ut istud de se etde suo magistro
narraverat, digressi sunt inde ambo.
Dixit quidam discipulus magistro suo: Legi in libris
philosophorumquibus praecipiunt ut ab ingenio feminae perversae
custodiat se homo. EtSalomon in proverbiis hoc idem admonet. Sed tu si
super ingenio illiussive de fabulis sive de proverbiis aliquid memoriter
tenes, vellem renarrandome instrueres. Magister: Faciam, inquit, tui
causa libenter. Sed vereorne si qui nostra simplici animo legentes
carmina quae de mulierum artibusad earum correptionem et tuam et aliorum
instructionem scribimus viderint,videlicet quomodo quaedam earum
nescientibus viris suos advocent amasioset complectentes deosculentur
advocatos et quae illarum expetat lasciviain ipsis expleant, earum
nequitiam in nos redundare credant. Discipulus: Ne timeas hoc, magister,
quia Salomon in libro proverbiorum et multi sapientespravos earum
corrigendo mores talia scripserunt nec culpam sed laudem
indepromeruerunt. Tu similiter de illis scribens ad nostram utilitatem
nonvituperium, sed coronam promereberis. Et ob hoc rogata sine
cunctationedemonstra. Tunc magister:
IX. Exemplum de vindemiatore.
Perrexit quidam ut vindemiaret vineam. Quod uxor illius videns
intellexitillum circa vineam diutius moraturum et misso nuntio convocat
amicum conviviumqueparat. Accidit autem ut dominus ramo vineae in oculo
percussus domum citorediret nihil de oculo percusso videns; veniensque
ad portam suae domushostium pulsavit. Quod uxor intelligens nimium
turbata convocatum amicumabscondit seorsum et domino suo hostium postea
aperire cucurrit. Qui intranset graviter pro oculo tristis et dolens
iussit cameram parari et lectumsterni, ut posset quiescere. Timuit uxor
ne intrans cameram amicum latitantemvideret. Dixit ei: Quid tantum
properas ad lectum? Dic mihi quid tibi sitprius! Narravitque ei totum ut
acciderat. Permitte, inquit illa, karissimedomine, ut oculum sanum
medicinali arte confirmem et carmine, ne ita eveniatde sano ut mihi
evenit de iam percusso, quia dampnum tuum commune est nobis.Apponensque
os suum ad oculum sanum tantum fovit quousque amicus a locoubi
absconditus erat viro nesciente discessit. Tandemque se erigens:
Modo,inquit, karissime vir, sum secura ne simile de hoc oculo eveniat,
qualede altero evenit. Iam potes, si placet, ad lectum descendere.
--Tunc discipulusait magistro: Bene me instruxisti, et quod de illarum
artibus retulistisiticuloso et desideranti animo commendavi; nec quod
inde scio pro divitiisArabum commutare volo. Sed si placet progredere,
et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum valeamus
edissere! --Faciam,inquit magister:
X. Exemplum de lintheo.
Dictum est de quodam qui peregre proficiscens commisit uxorem suam
suaesocrui. Uxor autem sua alium quendam adamavit et matri hoc
indicavit. Quaecommota pro filia favit amori et convocans procum eundem
coepit cum illoet filia epulari. Epulantibus illis supervenit maritus et
hostium pulsavit.Et consurgens mulier procum abscondit et hostium postea
domino aperuit.Qui postquam intravit, ut lectus sibi pararetur
praecepit; nam quiescerevolebat quia lassus erat. Turbata mulier
dubitavit quid faceret. Quod videns mater: Ne festines, inquit, filia,
lectum parare, donec monstremus maritotuo lintheum quod fecimus. Et
extrahens lintheum vetula quantum potuitunum cornu illius sustulit et
alterum filiae sublevandum dedit. Sicquelintheo extenso delusus est
maritus, quousque qui latuerat egredereturamicus. Tunc ait mulier filiae
suae: Extende lintheum super lectum marititui, quia manibus tuis et meis
est contextum. Cui maritus: Et tu, domina,scis tale lintheum parare? Et
illa: O fili, multa huiusmodi paravi. --Adhaec discipulus: Mirabile quid
audivi; sed vellem ut amplius me instrueres,quia quanto plus ingenium
illarum attendo, tanto magis ad mei custodiamexacuor. Respondit
magister: Adhuc tertium tibi dicam, et sic tibi ad instructionemexempla
nostra sufficient. Discipulus: Ut placet.
XI. Exemplum de gladio.
Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre
commisitconiugem suam socrui suae servandam. Uxor autem clam iuvenem
quendam amavit,quod suae matri protinus indicavit. Illa vero amori
consensit paratoqueconvivio ascivit iuvenem. Quibus epulantibus dominus
veniens ianuam pulsavit.Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare.
Sed mater cum amasio filiaeremanens, quia locus ubi absconderetur non
erat, quid faceret prius dubitavit.Sed dum filia sua hostium aperiret
marito, arripuit vetula nudum gladiumet commisit amasio iussitque ut
ante hostium in introitu mariti filiaesuae stricto gladio staret, et si
aliquid ei maritus loqueretur, nihilresponderet. Fecit ut iusserat.
Hostioque aperto ut illum maritus sic starevidit, substitit et: Quis,
inquit, tu es? Quo non respondente, cum primumobstupuisset, tunc magis
extimuit. Respondit intus vetula: Care gener,tace, ne aliquis te audiat!
Ad haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit,cara domina? Tunc
mulier: Bone fili, venerant huc tres persequentes istum,et nos aperto
hostio hunc cum suo gladio intrare permisimus, donec discederentqui
illum interficere volebant. Qui nunc timens te aliquem ex illis
essestupefactus nihil tibi respondit. Et ait maritus: Bene habeas,
domina,quae hoc modo hunc liberasti a morte. Et introiens advocavit
amasium uxorissuae [p. 16] et secum sedere fecit. Sicque dulcibus
alloquiis delinitumcirca noctem exire dimisit. --Discipulus: Miranda
dixisti; sed nunc magisillarum praesumptuosam admiror audaciam. Volo
tamen ut adhuc mihi de earumingeniis si non fuerit grave dicas. Quanto
enim magis dixeris, tanto maiorapromereberis. Ad quem magister: Nonne
tibi sufficiunt ista? Tria tibi narravi,et tu nondum desinis instigare?
Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitandonumerum, sed pauca
sonuerunt verba. Dic ergo unum quod longa verbositatemeas repleat aures,
et sic mihi sufficiet. Magister: Cave ne contingatinter nos quod inter
regem et suum accidit fabulatorem. Discipulus: Quid,care magister, quid
tandem accidit? Magister:
XII. a). Exemplum de rege et fabulatore suo.
Rex quidam suum habuit fabulatorem, qui singulis noctibus quinque
sibinarrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis
quibusdam sollicitusminime posset dormire pluresque solito quaesivit
audire fabulas. Ille autemtres super hoc enarravit, sed parvas.
Quaesivit rex etiam plures. Illevero nullatenus voluit; dixerat enim
sicut iam visum fuerat sibi, multas.Ad haec rex: Plurimas iam narrasti,
sed brevissimas. Vellem vero aliquamte narrare quae multis producatur
verbis, et sic te dormire permittam.Concessit fabulator et sic incepit:
b). De rustico.
Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic autem in
negotiationemproficiscens comparavit bis mille oves, singulas senis
denariis. Acciditeo redeunte quod magna inundatio aquarum succresceret.
Qui cum neque perpontem neque per vadum transire posset, abiit
sollicitus quaerens quo cumovibus suis transvehi posset. Invenit tandem
exiguam naviculam quae nisiduas oves una cum rustico ferre non valebat.
Sed tandem necessitate coactusduas oves imponens aquam transiit. --His
dictis fabulator obdormivit. Rexsiquidem illum excitans ut fabulam quam
inceperat finiret commonuit. Fabulatorad haec: Fluctus ille magnus est,
navicula autem minima et grex ovium innumerabilis: permitte ergo
supradictum rusticum suas transferre oves, et quam incepifabulam ad
finem perducam. --Fabulator etenim hoc modo regem longas audirefabulas
gestientem pacificavit. Quodsi amplius me praedictis etiam subtexerealia
compuleris, iam dicti praesidio exempli me deliberare conabor.
Discipulus: Dictum est in antiquis proverbiis quod non eadem
compunctione dolet quipro muneribus lacrimatur et qui sui dolore
corporis gravatur. Neque regemadeo dilexit fabulator, sicut et tu me
diligis. Voluit enim fabulis suiseum aliquantum [p. 17] seducere, tu
vero me discipulum minime. Unde precorne iam promotam narrationem modo
velis subducere; sed praelibata mulierumingenia diligenter pande. Magister:
XIII. Exemplum de canicula lacrimante.
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet
formosam. Contigit forte quod orationis studio Romam vellet adire,
sedalium custodem uxori suae nisi semetipsam noluit deputare, illius
castismoribus satis confisus et probitatis honore. Hic autem parato
comitatuabiit. Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter agens
remansit.Accidit tandem quod necessitate compulsa a domo sua propria
suam conventuravicinam egrederetur. Quae peracto negotio ad propria
remeavit. Quam iuvenisaspectam ardenti amore diligere coepit et plurimos
ad eam direxit nuntios,cupiens ab illa qua tantum ardebat amari. Quibus
contemptis eum penitussprevit. Iuvenis cum se sic contemptum sentiret,
dolens adeo efficiturut nimio infirmitatis onere gravaretur. Saepius
tamen illuc ibat quo dominamegressam viderat, desiderans eam convenire;
sed nequaquam praevaluit efficere.Cui prae dolore lacrimanti fit obvia
anus religionis habitu decorata, quaerensquaenam esset causa quae eum
sic dolere compelleret. Sed iuvenis quae insua versabantur conscientia
minime detegere volebat. Ad quem anus: Quantoquis infirmitatem suam
medico revelare distulerit, tanto graviori morboattritus fuerit. Quo
audito narravit ei ex ordine quae sibi acciderantet suum propalavit
secretum. Cui anus: De his quae iam dixisti Dei auxilioremedium
inveniam. Et eo relicto ad propria remeavit. Et caniculam quamapud se
habebat duobus diebus ieiunare coegit et die tertio panem
sinapiconfectum ieiunanti largita est. Quae dum gustaret, prae
amaritudine oculieius lacrimari coeperunt. Post haec vero anus illa ad
domum pudicae feminaeperrexit quam iuvenis praedictus adeo adamavit.
Quae honorifice pro magnareligionis specie ab eo suscepta est. Hanc
autem sua sequebatur canicula.Cumque vidisset mulier illa caniculam
lacrimantem, quaesivit quid haberetet quare lacrimaretur. Anus ad haec:
Cara amica, ne quaeras quid sit, quiaadeo magnus dolor est quod nequeo
dicere. Mulier vero magis instigabatut diceret. Cui anus: Haec quam
conspicis canicula mea erat filia, castanimis ac decora. Quam iuvenis
adamavit quidam; sed adeo casta erat ut eumomnino sperneret et eius
amorem respueret. Unde dolens adeo efficitur utmagna
aegritudine stringeretur: pro qua culpa miserabiliter haecsupradicta nata mea in
caniculam mutata est. His dictis prae nimio doloreerupit in lacrimas
anus illa. Ad haec femina: Quid ego, cara domina, similispeccati
conscia, quid, inquam, factura sum? Me etenim dilexit iuvenis quidam,sed
castitatis amore eum contempsi, et simili modo ei contigit. Cui anus:
Laudo tibi, cara amica, ut quam citius poteris huius miserearis et
quodquaerit facias, ne et tu simili modo in canem muteris. Si enim
scirem interiuvenem praedictum et filiam meam amorem, nunquam mea
mutaretur filia.Cui ait mulier casta: Obsecro ut consilium huius rei
utile dicas, ne propriaforma privata efficiar canicula. Anus: Libenter
pro Dei amore et animaeremedio meae et quia miseret me tui, hunc
supradictum iuvenem quaeram,et si quo inveniri poterit, ad te reducam.
Cui gratias egit mulier. Etsic anus artificiosa dictis fidem praebuit,
et quem promisit reduxit iuvenemet sic eos associavit. --Discipulus ait
magistro: Nunquam audivi tam mirabilequid, et hoc puto fieri arte
diaboli. Magister: Ne dubites! Discipulus: Spero quod si quis homo tam
sapiens erit ut semper timeat se posse decipiarte mulieris, forsitan se
ab illius ingenio custodire valebit. Magister: Audivi de quodam homine
qui multum laboravit ut suam custodiret uxorem,sed nihil profuit.
Discipulus: Magister, dic mihi, quid fecit, ut meliussciam si quam
duxero illam custodire. Magister:
XIV. Exemplum de puteo.
Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet
adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem
mulieris,et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit
quaerere consiliumet sapientiorem illius regionis adiit hominem et
qualiter custodire possetquam ducere volebat quaesivit uxorem. Sapiens
vero hoc audiens dedit sibiconsilium quod construeret domum altis
parietibus lapideis poneretque intusmulierem daretque sibi satis ad
comedendum et non superflua indumenta faceretqueita domum quod non esset
in ea nisi solum hostium solaque fenestra perquam videret, et tali
altitudine et tali compositione per quam nemo possetintrare vel exire.
Iuvenis vero audito consilio sapientis, sicuti ei iusserategit. Mane
vero quando iuvenis de domo exibat, hostium domus firmabat,et similiter
quando intrabat; quando autem dormiebat, sub capite suo claves
domus abscondebat. Hoc autem longo tempore egit. Quadam vero diedum
iuvenis ad forum iret, mulier sua, ut erat solita facere,
ascenditfenestram et euntes et regredientes intente aspexit. Haec una
die cum adfenestram staret, vidit quendam iuvenem formosum corpore atque
facie. Quoviso statim illius amore succensa fuit. Mulier haec amore
iuvenis succensaet ut supradictum est custodita coepit cogitare quo modo
et qua arte possetloqui cum adamato iuvene. At ipsa plena ingenio ac
dolositatis arte cogitavitquod claves domini sui furaretur dum dormiret.
Et ita egit. Haec vero assuetaerat dominum suum unaquaque nocte vino
inebriare, ut securius ad amicumsuum posset exire et suam voluntatem
explere. Dominus vero illius philosophicisiam edoctus monitis sine dolo
nullos esse muliebres actus coepit excogitarequid sua coniunx strueret
frequenti et cotidiana potatione. Quod ut suboculo poneret, se finxit
ebrium esse. Cuius rei mulier inscia de lectonocte consurgens perrexit
ad hostium domus et aperto hostio exivit ad amicum.Vir autem suus in
silentio noctis suaviter consurgens venit ad hostiumet apertum clausit
et firmavit et fenestram ascendit stetitque ibi donecin camisia sua
mulierem suam nudam revertentem vidit. Quae domum redienshostium clausum
invenit; unde animo multum condeluit et tandem hostiumpulsavit. Vir
mulierem suam audiens et videns ac si nesciret interrogavitquis esset.
At ipsa culpae veniam petens et nunquam amplius se hoc
facturampromittens nihil profecit. Sed vir iratus ait quod eam intrare
non permitteret,sed esse suum suis parentibus ostenderet. At ipsa magis
ac magis clamansdixit quod nisi hostium domus recluderet, in puteum qui
iuxta domum eratsaliret et ita vitam finiret, sicque de morte sua amicis
et propinquisrationem reddere deberet. Spretis minis dominus suae
mulieris intrare nonpermisit. Mulier vero plena arte et calliditate
sumpsit lapidem, quem proiecitin puteum hac intentione ut vir suus
audito sonitu lapidis in puteum ruentisputaret sese in puteum cecidisse.
Et hoc peracto mulier post puteum seabscondit. Vir simplex atque
insipiens audito sonitu lapidis in puteumruentis mox et absque mora de
domo egrediens celeri cursu ad puteum venit,putans verum esse
quod mulierem audisset cecidisse. Mulier verovidens hostium domus
apertum et non oblita suae artis domum intravit firmatoquehostio
ascendit fenestram. Ille autem videns se esse deceptum inquit: Omulier
fallax et plena arte diaboli, permitte me intrare et quicquid
mihiforisfecisti me condonaturum tibi crede! At illa eum increpans
introitumquedomus omnimodo facto atque sacramento denegans ait: O
seductor, tuum esseatque tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia
unaquaque nocte es solitusita furtim a me exire et meretrices adire. Et
ita egit. Parentes vero haecaudientes atque verum esse existimantes
increpaverunt eum. Et ita mulierilla liberata arte sua flagitium quod
meruerat in virum retrusit. Cui nihilprofuit, immo obfuit mulierem
custodisse: nam iste etiam accidit cumulusmiseriae quod existimatione
plurimorum quod patiebatur meruisse crederetur.Unde quidem bonis
compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris
maliloquium incestitatis tulit supplicium.
XV. Exemplum de decem cofris.
Dictum fuit mihi quod quidam Hyspanus perrexit Mech, et dum ibat
pervenitin Aegyptum. Qui deserta terrae intrare volens et transire
cogitavit quodpecuniam suam in Aegypto dimitteret. Et antequam dimittere
voluisset, interrogavitsi aliquis fidelis homo esset in illa regione cui
posset pecuniam suamcommittere. Et ostenderunt ei antiquum hominem
nominatum probitate fidelitatis.Cui de suo mille talenta commisit.
Deinde perrexit factoque itinere adillum rediit cui pecuniam commisit,
et quod commiserat ab eo quaesivit. At ille
plenus nequitia illum
nunquam antea se vidisse dicebat.Ille vero sic deceptus perrexit ad
probos homines regionis illius, et quomodotractavisset eum homo ille cui
pecuniam commiserat, eis retulit. Vicinivero illius de eo talia
audientes credere noluerunt, sed nihil hoc essedixerunt. Sed qui
pecuniam perdiderat unaquaque die ad domum illius quiretinebat iniuste
pecuniam, ibat blandisque precibus eum deprecabatur utpecuniam redderet.
Quod deceptor audiens increpavit eum dicens ne ampliustale quid de eo
diceret vel ad eum veniret; quod si faceret, poenas exmerito subiret.
Auditis minis illius qui eum deceperat tristis coepit redire.Et in
redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae. Haecautem
baculo suo fragiles artus sustentabat et per viam lapides laudandoDeum
ne transeuntium pedes laederetur locabat. Quae videns hominem
flentem--cognovit enim eum esse extraneum --commota pietate in
angiportum vocavitet quid ei accidisset interrogavit. At ille ordine
narravit. Femina veroauditis verbis illius hominis inquit: Amice, si
vera sunt quae retulisti,feram tibi inde auxilium. Et ille: Quomodo
potes hoc facere, ancilla Dei? At illa inquit: Adduc mihi hominem de
terra tua, cuius factis et dictisfidem habere possis. At ille adduxit.
Deinde decepti socio praecepit decemcofros exterius pretiosis depictos
coloribus atque ferro deargentato ligatoscum bonis serraturis emere et
ad domum sui hospitis afferre lapidibusquecomminutis implere. At ipse
ita egit. Mulier vero ut vidit omnia illa quaepraeceperat esse parata
ait: Nunc decem homines perquire, qui euntes addomum illius qui te
decepit mecum et cum socio tuo deferant cofros, unuspost alium venientes
ordine longo; et quam cito primus venerit ad domumillius hominis qui te
decepit et requiescet ibi, veni et interroga pecuniamtuam! Et ego tantum
confido in Deum quod reddita tibi tua pecunia erit.At ipse sicut vetula
iusserat egit. Quae non oblita incepti quod praedixeratiter incepit. Et
venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit: Quidam homo de
Hyspania mecum hospitatus fuit et vult Mech adire; quaeritqueantea
pecuniam suam quae est in decem cofris servandam alicui bono hominidonec
revertatur commendare. Precor itaque ut mei causa in aede tua
illamcustodias; et quia audivi et scio te bonum hominem esse et fidelem,
noloaliquem alium praeter te solum huius pecuniae commendationi adesse.
Etdum ita loqueretur,
venit primus deferens cofrum, aliis a
longeiam apparentibus. Interim deceptus praeceptorum vetulae non oblitus
postprimum cofrum sicut ei praeceptum fuerat venit. Ille vero qui
pecuniamcelaverat, plenus nequitia ac mala arte, ut vidit hominem
venientem cuipecuniam celaverat, timens ne, si pecuniam requireret,
alius qui adducebatsuam pecuniam non committeret, contra eum ita dicendo
perrexit: O amice,ubi fuisti et ubi tantum diutinasti? Veni et accipe
pecuniam tuam meaefidei iam diu commendatam, quoniam inveni et amodo
taedet me custodireillam! At ille laetus atque gaudens recepit pecuniam
gratias agens. Vetulaautem ut vidit hominem pecuniam habentem, surrexit
atque inquit: Ibimusego et socius meus contra cofros nostros et
festinare praecipiemus. Tuvero expecta donec redeamus et bene serva quod
iam adduximus! Ille autemlaetus animo quod acceperat servavit
adventumque eorum --quod adhuc potest--expectavit. Et ita bono ingenio
vetulae reddita fuit viro summa pecuniae.
XVI. Exemplum de tonellis olei.
Contigit quod quidam homo habuit filium, cui post mortem suam
nihilpraeter domum dimisit. Iste cum magno labore corpori suo vix etiam
quaenatura exigit suppeditabat, et tamen domum suam licet magna coactus
inediavendere nolebat. Habebat autem puer iste quendam vicinum valde
divitem,qui domum pueri emere cupiebat ut suam largiorem faceret. Puer
autem necprece nec pretio vendere volebat. Quod postquam dives ille
comperit, quibusingeniis et quibus artibus puero subtraheret domum
cogitavit. At iuvenissecundum posse suum familiaritatem eius devitavit.
Denique contristatusdives ille causa domus et quod non
posset puerum decipere, quadamdie venit ad puerum et inquit ei: O puer,
accommoda mihi parvam tuae partemcuriae pretio, quoniam in ea sub terra
decem tonellos cum oleo custodirevolo; et nihil tibi nocebunt, et
habebis inde aliquod sustentamentum vitae.Puer autem coactus necessitate
concessit et dedit illi claves domus. Iuvenisvero interim more solito
liberis liberaliter serviens victum perquisivit.At dives homo acceptis
clavibus curiam iuvenis suffodiens quinque tonellosplenos oleo ibi
recondidit et quinque dimidios. Et hoc facto iuvenem advocavitclavesque
domus illi tribuens ait: O iuvenis, oleum meum tibi committoatque in tua
custodia trado. Iuvenis simplex putans omnes tonellos esseplenos in
custodia recepit. At post longum tempus contigit quod in terrailla oleum
carum fuit. Dives hoc videns puero inquit: O amice, veni etiuva me oleum
meum effodere quod tuae iam dudum mandavi custodiae, et laborispraemium
accipies et tutelae. Iuvenis audita prece cum pretio diviti concessit,ut
secundum posse suum cum iuvaret. Dives vero non oblitus fraudis
suaenequissimae adduxit homines, ut oleum emerent. Quibus adductis
terram aperueruntet quinque plenos tonellos et quinque dimidios
invenerunt. Perceptis talibusadvocavit puerum ita dicendo: Amice, causa
tuae custodiae amisi oleum: insuper quod tibi commisi, fraudulenter
abstulisti. Quapropter volo utmea mihi restituas. His dictis eum accepit
et vellet nollet ad iustitiamdeduxit. Iusticia eum videns accusavit, sed
iuvenis quid contra diceretnescivit. Sed tamen indutias unius diei
quaesivit. Quod iusticia, quiaiustum erat, concessit. In civitate autem
illa morabatur quidam philosophus,qui cognominabatur Auxilium Egentium,
bonus homo atque religiosus. Iuvenisautem audito bonitatis illius
praeconio perrexit ad eum quaesivitque abeo consilium dicens: Si vera
sunt quae multis referentibus de te mihi dictasunt, more domestico fer
mihi auxilium, etenim iniuste accusor. Philosophusaudita prece iuvenis
interrogavit si iuste vel iniuste accusarent eum.Iuvenis vero quod
iniuste accusaretur, firmavit sacramento. Audita reisinceritate
philosophus pietate commotus ait: Auxiliante Deo feram tibiauxilium; sed
sicut a iustitia respectum usque in crastinam diem accepisti,quin eas ad
placita dimittere noli, et ero ibi paratus succurrere tuaeveritati atque
eorum nocere falsitati. Iuvenis autem quod philosophus eiiusserat egit.
Mane autem facto venit philosophus ad iustitiam. Quem postquamvidit
iustitia, ut sapientem et philosophum vocavit vocatumque iuxta sesedere
fecit. Inde iustitia vocavit accusantes et accusatum et praecepitquod
suorum recordarentur placitorum; et ita fecerunt. Illis vero sic
coramastan-
tibus iustitia ait philosopho quod causas eorum
audiret etinde iudicium faceret. Inde philosophus: Praecipe nunc,
iustitia, clarumoleum de quinque tonellis plenis mensurari, et scias
quantum sit ibi clariolei; et similiter de quinque dimidiis, et scias
quantum clari olei ibifuerit. Deinde spissum oleum de quinque plenis
tonellis sit mensuratum,et scias quantum spissi olei fuerit ibi; et
similiter de dimidiis quinquefacias mensurari, et scias quantum spissi
olei in eis sit. Et si tantumspissi olei inveneris in dimidiis tonellis
quantum et in plenis, sciasoleum fuisse furatum. Et si in dimidiis
tonellis inveneris talem partemspissitudinis qualem oleum clarum ibi
existens exigit, quod quidem et inplenis tonellis invenire poteris,
scias oleum non fuisse furatum. Iustitiahaec audiens confirmavit
iudicium, factumque est ita. Et hoc modo iuvenisevasit sensu philosophi.
Finitis placitis iuvenis philosopho grates reddidit.Tunc philosophus ait
illi: Nunquamne illud philosophi audisti: Non emasdomum, antequam
cognoscas vicinum? Ad haec iuvenis: Primum habuimus domum,antequam iuxta
nos hospitaretur. Cui philosophus: Primum vendas domum quammaneas iuxta
malum vicinum. --Discipulus: Tale iudicium apparet esse philosophi,et
hoc est gratia Dei et merito vocatus est hoc nomine Auxilium
Miserorum.--Tum discipulus: Etsi iam audita mente sedeant, ad audiendum
plura animumincitant. Magister inquit: Libenter tibi dicam, et sic incipit:
XVII. Exemplum de aureo serpente.
Dictum fuit de quodam divite in civitatem eunte quod sacculum
milletalentis plenum deferret secum et insuper aureum serpentem oculos
habentemiacinctinos in sacculo eodem. Quod totum simul amisit. Quidam
vero pauperiter faciens illud invenit deditque uxori et quomodo
invenisset retulitei. Mulier hoc audiens ait: Quod deus dedit,
custodiamus! Alia die praecoper viam ita clamando perrexit: Qui talem
censum invenit, reddat et absquealiquo forisfacto centum talenta inde
habeat! Hoc audiens inventor censusdixit uxori: Reddamus censum, et
absque aliquo peccato centum talenta indehabebimus! Ad haec mulier: Si
Deus voluisset eum censum habere, non amisisset.Quod Deus donavit,
custodiamus! Inventor census quod redderetur laboravit,at ipsa omnimodo
denegavit. Et tamen vellet nollet mulier, dominus reddiditet quod praeco
promiserat expetiit. Dives autem plenus nequitiae ait: Adhucalium
serpentem mihi deesse sciatis. Hoc prava intentione dicebat, ut
pauperihomini talenta non redderet promissa. Pauper vero se nihil
amplius invenissedicebat. At homines civitatis illius diviti faventes,
pauperi deroganteset inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes
illum ad iustitiamdetraxerunt. Pauper autem clamando, ut supra-
dictum est, se nihilamplius invenisse iuravit. Sed dum sermo
huiuscemodi pauperum divitumqueper ora discurreret, ministris
referentibus tandem percussit aures regis.Quod simul audivit, divitem et
pauperem et pecuniam sibi praesentari praecepit.Adductis omnibus rex
philosophum qui vocabatur Auxilium Miserorum cum aliissapientibus ad se
vocavit eisque accusatoris vocem et accusati audire etenodare praecepit.
Philosophus hoc audiens commotus pietate pauperem adse vocavit et ait ei
secrete: Dic mihi, frater, si huius hominis pecuniamhabueris; quodsi non
habueris, auxiliante Deo te liberare conabor. Ad haecpauper: Scit Deus
quod reddidi quantum inveni! Inde philosophus ad regem: Si rectum inde
iudicium vobis audire placuerit, dicam. Rex hoc audiensut indicaret
rogavit. Tunc philosophus regi: Iste homo dives bonus multumest et
credibilis et veritatis magnum habet testimonium, et non est
credibileeum aliquid interrogare quod non amisisset. Et ex alia parte
credibilequidem mihi videtur quod iste pauper homo nihil amplius invenit
quam quodreddidit, quia malus homo si esset, non quod reddidit redderet,
immo totumcelaret. Inde rex: Quid autem iudicas inde, philosophe?
Philosophus: Orex, sume censum et da ex eo pauperi centum talenta, et
quod remanseritserva donec veniat qui censum interroget, quia non est
hic, cuius istecensus sit; et iste dives homo eat ad praeconem et faciat
interrogare sacculumcum duobus serpentibus. Regi autem placuit hoc
iudicium atque omnibus ibicircumstantibus. Dives vero qui sacculum
perdiderat, hoc audiens inquit: Bone rex, dico tibi in veritate censum
istum fuisse meum, sed quia volebampauperi homini quod praeco promiserat
auferre, dixi adhuc mihi alium serpentemdeesse. Sed modo, rex, mei
miserere et quod praeco promisit reddam pauperi.Rex inde suum tradidit
censum diviti, dives autem pauperi, et ita philosophussensu atque
ingenio pauperem liberavit.
De societate ignota.
Philosophus ait: Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius
agnoveris!Si quisquam tibi ignotus se in via associaverit iterque tuum
investigaverit,dic te longius velle ire quam disposueris; et si
detulerit lanceam, vadead dexteram; si ensem, vade ad sinistram.
De sequendis magnis viis.
Arabs filium suum castigavit dicens: Sequere calles, quamvis sint
semitislongiores. Et item: Accipe puellam in uxorem, quamvis sit vetula.
Et item: Fer merces tuas ad magnas civitates, quamvis ibi vilius vendere
putes.Ad haec filius: Verum est quod dixisti de magnis viis.
XVIII. a) Exemplum de semita.
Nam quadam die cum ego et socii mei perrexissemus ad urbem sole ad
occasumappropinquante et adhuc longe essemus a civitate, vidimus semitam
quaesecundum visum ad civitatem ituris promittebat compendium. Invenimus
senema quo requisivimus consilium de itinere illius semitae. At senex
ait: Propiussemita ducit ad civitatem quam magna via, et tamen citius
per magnam viamad civitatem venietis quam per semitam. Hoc audientes
illum pro stultohabuimus et magnam viam pretermittentes semitae
declinavimus. Quam insistentesad dexteram et ad sinistram, quanta fuit
nox, deerravimus nec ad civitatempervenimus. Ac si per callem pergentes
fuissemus, procul dubio moenia civitatissubintrassemus.
b) Exemplum de vado.
Pater ad haec: Hoc alia vice nobis evenit, cum pergeremus ad
civitatemper magnam viam: praeerat nobis fluvius, quem quoquo modo
transituri eramus,antequam civitatem intraremus. Sicque nobis iter
agentibus in duas partessecta est via: quarum una ad civitatem per
vadum, alia per pontem ducebat.Deinde quendam senem vidimus, quem de
duabus viis quae propius duceretad civitatem interrogavimus. Et senex
ait quod brevior erat via per vadumad civitatem duobus miliaribus quam
via per pontem. Sed tamen citius, inquit,ad civitatem venire potestis
per pontem. Et quidam ex nostris illum senemsicut vos vestrum antea
deriserunt et per vadum iter aggressi sunt. Sedeorum alii socios
submersos dimiserunt, alii equos et sarcinas perdiderunt,quidam vero
pannos madefactos, alii omnino amissos defleverunt. Sed noset senex
noster qui per pontem transivimus, sine impedimento et absqueomni
incommodo processimus et eos super ripam fluminis adhuc iacturam
deflentesrepperimus. Quibus flentibus et yma fluvii cum rastris et
sagena perscrutantibussenex ait: Si nobiscum per pontem perrexissetis,
hoc impedimentum non haberetis.At illi dixerunt: Hoc fecimus, quia viam
tardare nolebamus. Ad haec senex: Nunc magis tardati estis! Et illis
relictis laeti subintravimus portasurbis. --Tale est proverbium quod
audivi: Magis valet longa via ad paradysumquam brevis ad infernum.
Arabs castigavit filium suum: Fili, si fueris in via cum
aliquosocio, dilige eum sicut te ipsum et non mediteris aliquem
decipere, neet tu decipiaris, veluti duobus contigit burgensibus et
rustico. Filius: Pater, refer mihi, ut aliquid utilitatis inde capiant
posteri. Pater:
XIX. Exemplum de duobus burgensibus et rustico.
Dictum fuit de duobus burgensibus et rustico causa orationis Mech
adeuntibusquod essent socii victus, donec venirent prope Mech, et tunc
defecit illiscibus ita quod non remansit eis quicquam nisi tantum
farinae qua solumpanem et parvum facerent. Burgenses vero hoc videntes
dixerunt ad invicem: Parum panis habemus, et noster multum comedit
socius. Quapropter oportetnos habere consilium, quomodo sibi partem
panis auferre possimus et quodnobiscum debet, soli comedamus. Deinde
acceperunt consilium huiuscemodiquod facerent panem et coquerent et dum
coqueretur dormirent, et quisquiseorum mirabiliora sompniando videret,
solus panem comederet. Hoc artificiosedicebant, quia rusticum simplicem
ad huiusmodi ficticia deputabant. Etfecerunt panem miseruntque in ignem,
deinde iacuerunt ut dormirent. Atrusticus percepta eorum astutia
dormientibus sociis de igne extraxit panemsemicoctum et comedit et
iterum iacuit. Sed unus de burgensibus sicut sompnoperterritus esset
evigilavit sociumque vocavit. Cui alter de burgensibusait: Quid habes?
At ille inquit: Mirabile sompnium vidi: nam mihi visumerat quod duo
angeli aperiebant portas caeli et me sumentes ante Deum ducebant.Cui
socius: Mirabile est hoc sompnium quod vidisti. At ego sompniavi quodego
duobus angelis ducentibus et terram findentibus ducerer in
infernum.Rusticus vero hoc totum audiebat et tamen se dormire fingebat.
Sed burgensesdecepti et decipere volentes ut evigilaret rusticum
vocaverunt. Rusticusvero callide et sicut territus esset, respondit: Qui
sunt qui me vocant?At illi: Socii tui sumus. Quibus rusticus: Rediistis
iam? At ipsi contra: Quo perreximus, unde redire debeamus? Ad haec
rusticus: Nunc visum eratmihi quod duo angeli unum ex vobis accipiebant
et aperiebant portas caeliducebantque ante Deum; deinde alium
accipiebant duo alii angeli et apertaterra ducebant in infernum. Et his
visis putavi neminem vestrum iam
amplius rediturum et surrexi et
panem comedi. --Et pater: O fili, sicevenit eis qui socium decipere
voluerunt, quia suo ingenio decepti fuerunt.Tunc filius: Ita evenit eis,
sicut in proverbio dictum est: Qui totum voluit,totum perdidit. Haec
autem natura est canis, cui faverunt illi: quorumunus alii cibum auferre
cupit. Sed si naturam cameli sequerentur, mitioremnaturam imitarentur.
Nam talis est natura cameli, quando insimul daturpraebenda multis, quod
nullus eorum comedet, donec omnes insimul edant;et si unus ita
infirmatur quod nequeat comedere, donec removeatur aliiieiunabunt. Et
isti burgenses postquam volebant animalis naturam sibi
assumere,mitissimi animalis naturam sibi debuissent vendicare; et merito
cibum amiserunt.Quin etiam hoc eis evenisse voluissem, quod magistro meo
narrante iam dudumaudivi evenisse incisori regis pro discipulo suo
Nedui, videlicet quodfustibus caederentur. Pater ad haec: Dic mihi,
fili, quid audisti? Quomodocontigit discipulo, quoniam talis narratio
animi erit recreatio? Filius:
XX. Exemplum de regii incisoris discipulo Nedui nomine.
Narravit mihi magister meus quendam regem habuisse unum incisorem
quidiversos diversis aptos temporibus ei incidebat pannos. At ille
discipulossutores habebat, quorum quisquis artificiose suebat quod
magister incisorregis artificiose scindebat. Inter quos discipulos unus
erat nomine Nedui,qui socios arte sutoria superabat. Sed die festo
veniente rex suorum adse incisorem pannorum vocavit et pro tempore
pretiosas vestes sibi et suisfamiliaribus parari praecepit. Quod ut
citius et sine impedimento fieret,unum de camerariis suis eunuchum,
cuius illud erat officium, sutoribuscustodem addidit et ut eorum curvos
ungues observaret et eis ad sufficientiamnecessaria ministraret,
rogavit. Sed in una dierum ministri calidum panemet mel cum aliis
ferculis incisori et consociis comedendum dederunt. Etqui aderant,
comedere coeperunt. Quibus epulantibus ait eunuchus: Magister,quare
Nedui absente comeditis nec illum expectatis? Magister inquit: Quiamel
non comederet, etiamsi adesset. Et comederunt. Deinde venit Nedui etait:
Quare me absente comedistis nec partem meam mihi reservastis?
Cuieunuchus: Magister tuus dixit quod mel non comederes, etiamsi
adesses.At ille tacuit et quomodo illud magistro suo recompensare
posset, cogitavit.Et hoc facto magistro absente secreto dixit eunucho:
Domine, magister meusquandoque frenesim patiens sensum perdit et
indiscrete circumstantes verberatatque interimit. Cui eunuchus: Si
scirem horam, quando ei hoc contingit,ne quid inconsulte ageret, ligarem
et loris corrigerem. At Nedui ait: Cumvideris illum huc et illuc
aspicientem terramque manibus verberantem atquesua sede surgentem et
scamnum super quod sedet manibus rapientem, tunceum scias insanum esse,
et nisi tibi et tuis provideris, capud fuste dolabit.
Ad hoc eunuchus: Tu benedicaris, quia amodo mihi et meis providebo. Talibus
dictis Nedui sequenti die magistri sui forfices secreto abscondit.At
incisor quaerens forfices et non inveniens coepit manibus terram
percutereet huc et illuc aspicere suaque sede surgere et scamnum super
quod sedebatmanu demovere. Hoc videns eunuchus statim suos vocavit
clientes et praecepitincisorem ligari et ne aliquos verberaret, graviter
verberari. Sed incisorclamabat ita dicendo: Quid forisfeci? Ut quid
talibus me afficitis verberibus?At illi acrius verberando tacebant.
Quando autem lassi fuerunt verberandoet ipse vapulando, exosum vitae
solverunt. Qui respirans, sed longo temporisintervallo quaesivit ab
eunucho, quid forisfecisset. Cui eunuchus: Dixitmihi Nedui discipulus
tuus quod quandoque insanires nec nisi vinculis etverberibus correptus
cessares; et ideo te ligavi et verberavi. Hoc auditoincisor Nedui
discipulum suum vocavit et ait: Amice, quando novisti meesse insanum? Ad
haec discipulus: Quando me mel non comedere scivisti?Eunuchus et alii
hoc audientes riserunt et utrumque merito poenas suscepisseiudicaverunt.
XXI. Exemplum de duobus ioculatoribus.
Venit quidam ioculator ad regem. Quem vocatum rex cum alio
ioculatorefecit sedere atque comedere. Sed qui prius aderat ioculator,
coepit invideresupervenienti, quem rex iam sibi praeferebat et omnes
aulici. Quod ne diuduraret, pudorem illi facere, ut sic saltem
aufugeret, cogitavit. Itaquevescentibus aliis ossa latenter primus
ioculator coadunavit et ante sociumposuit finitoque prandio in
obprobrium socii coniectam struem ossium regiostendit et mordaciter
inquit: Domine, socius meus omnium istorum ossiumvestituram comedit. Rex
vero eum torvis oculis respexit. Accusatus autemregi ait: Domine, feci
quod natura mea, id est humana, requirebat, quiacarnes comedi et ossa
dimisi. Et socius meus fecit quod sua natura, videlicetcanina,
requirebat, quia carnes comedit et ossa.
De largo, avaro, prodigo.
Dixit philosophus: Honora minorem te et da sibi de tuo, sicut tu visquod
maior te honoret et de suo tibi tribuat.
Discipulus ait: Diffinitionem largi et avari et prodigi
mihisubscribe. Pater: Qui dat quibus dandum est et retinet quibus
retinendumest, largus est. Et qui prohibet quibus prohibendum est et
quibus non estprohibendum, avarus est. Et qui dat quibus est dandum et
quibus non estdandum, prodigus est.
De divitiis.
Ait alius philosophus: Noli associari rei deficienti, et ne postponaste
associari rei crescenti.
XXII. Exemplum de rustico et avicula
.
Quidam habuit virgultum, in quo rivulis fluentibus herba viridis eratet
pro habilitate loci conveniebant ibi volucres modulamine vocum
cantusdiversos exercentes. Quadam die
dum in suo ille fatigatus
quiesceretpomario, quaedam avicula super arborem cantando delectabiliter
sedit. Quamut vidit et eius cantum audivit, deceptam laqueo sumpsit. Ad
quem avis: Cur tantum laborasti me capere, vel quod proficuum in mei
captione sperastihabere? Ad haec homo: Solos cantus tuos audire cupio.
Cui avis: Pro nihilo,quia retenta nec prece nec pretio cantabo. At ille:
Nisi cantaveris, tecomedam. Et avis: Quomodo comedes? Si comederis
coctam aqua, quid valebitavis tam parva? Et etiam caro erit hispida. Et
si assata fuero, multo minorero. Sed si me abire dimiseris, magnam
utilitatem ex me consequeris. Atille contra: Quale proficuum? Avis:
Ostendam tibi tres sapientiae maneriasquas maioris facies quam trium
vitulorum carnes. At ille securus promissiavem abire permisit. Cui avis
ait: Est unum de promissis: ne credas omnibusdictis! Secundum: quod tuum
est, semper habebis! Tertium: ne doleas deamissis! Hoc dicto avicula
arborem conscendit et dulci canore dicere coepit: Benedictus Deus qui
tuorum oculorum aciem clausit et sapientiam tibi abstulit,quoniam si
intestinorum plicas meorum perquisisses, unius ponderis unciaeiacinctum
invenisses. Hoc ille audiens cepit flere et dolere atque palmispectus
percutere, quoniam fidem dictis praebuerat aviculae. Et avis aitilli:
Cito oblitus es sensus quem tibi dixi! Nonne dixi tibi: non
credequicquid tibi dicetur? Et quomodo credis quod in me sit iacinctus
qui situnius unciae ponderis, cum ego tota non sim tanti ponderis? Et
nonne dixitibi: Quod tuum est, semper habebis? Et quomodo potes lapidem
habere deme volante? Et nonne dixi tibi: Ne doleas de rebus amissis? Et
quare proiacincto qui in me est doles? Talibus dictis deriso rustico
avis in nemorisavia devolavit.
De libris non credendis.
Philosophus castigavit filium suum dicens: Quicquid inveneris, legas,sed
non credas quicquid legeris. Ad haec discipulus: Credo hoc esse: nonest
verum quicquid est in libris. Nam simile huic iam legi in libris
etproverbiis philosophorum: Multae sunt arbores, sed non omnes faciunt
fructum;multi fructus, sed non omnes comestibiles.
XXIII. Exemplum de aratore et lupo iudicioque vulpis.
Dictum namque fuit de uno aratore quod boves illius recto tramite
nollentincedere. Quibus dixit: Lupi vos comedant! Quod lupus audiens
adquievit.Cum autem dies declinaretur et iam rusticus ab aratro boves
solvisset,venit ad eum lupus ita dicens: Da mihi boves quos mihi
promisisti! Ad haecarator: Si verbum dixi, non tamen sacramento firmavi.
Et lupus contra: Habere debeo, quia concessisti. Firmaverunt tandem
pactum quod inde irentad iudicem. Quod dum facerent, vulpi obviaverunt.
Quibus euntibus ait callidavulpis: Quo tenditis? Illi quod factum fuerat
narraverunt vulpi. Quibusdixit: Pro nihilo alium iudicem quaeritis,
quoniam rectum inde vobis faciamiudicium. Sed prius permittite me loqui
consilio uni ex vobis et deindealii; et si potero vos concordare sine
iudicio, sententia celabitur; sinautem, in commune dicetur. At ipsi
concesserunt. Et vulpis primum locutaseorsum cum aratore ait: Da mihi
unam gallinam et uxori meae alteram, ethabebis boves! Arator concessit.
Et hoc facto cum lupo locuta est dicens: Audi, amice, et meritus tuis
praecedentibus pro te debet mea si qua estfacundia laborare. Tantum
locuta sum cum rustico quod, si boves illiusdimiseris omnino quietos,
dabit tibi caseum ad magnitudinem clipei factum.Hoc lupus concessit. Cui
vulpis inde inquit: Concede aratorem boves suosabducere, et ego ducam te
ad locum ubi parantur illius casei ut quem voluerisde multis, eligere
possis. Sed lupus astutae vulpis deceptus verbis quietumabire permisit
rusticum. Vulpis vero vagando huc et illuc, quantum potuit,lupum
deviavit. Quem veniente obscura nocte ad altum deduxit puteum. Cuisuper
puteum stanti formam lunae semiplenae in yma putei radiantis ostenditet
ait: Hic est caseus quem tibi promisi! Descende si placet et comede!Ad
haec lupus: Descende tu primitus, et si sola deferre non poteris, utte
iuvem faciam quae hortaris. Et hoc dicto viderunt cordam pendentem
inputeum, in cuius capite erat urceola ligata et in alio capite cordae
alteraurceola, et pendebant tali ingenio quod una surgente altera
desdendebat.Quod vulpis simulac vidit, quasi obsequens precibus lupi
urceolam intravitet ad fundum venit. Lupus autem inde gavisus ait: Cur
non affers mihi caseum?Vulpis ait: Nequeo prae magnitudine, sed intra
aliam urceolam et veni sicutspopondisti! Lupo intrante urceola
magnitudine ponderis ducta cito fundumpetiit, altera surgente cum vulpe
quae erat levis. Quae vulpecula tactoore putei foras exilivit et in
puteo lupum dimisit. Et ita quiapro futuro quod praesens erat
dimisit, lupus boves et caseum perdidit.
De consilio accipiendo et probando.
Castigavit Arabs filium suum dicens: Accipe consilium ab eodem, de
quorequiris experto, quod sic levius habere poteris quam si tu ipse
periculoseprobaveris.
XXIV. Exemplum de latrone et radio lunae.
Dictum fuit quod quidam latro ad domum cuiusdam divitis perrexit
intentionefurandi. Et ascendens tectum ad fenestram per quam fumus
exibat pervenit,et si aliquis intus vigilaret auscultavit. Quod dominus
domus comperitet suaviter suae uxori ait: Interroga alta voce, unde
venit mihi iste tammagnus quem habeo census! Quod ut rescias, multum
labora! Tunc ipsa altavoce ait: Domine, unde tam magnum habuisti censum,
cum nunquam mercatorfueris? At ille: Quod Deus donavit, serva et fac
inde voluntatem tuam etnon inquiras, unde mihi tanta pecunia venerit! At
ipsa, sicut ei iniunctumfuerat, magis ac magis ut resciret instabat.
Demum quasi coactus precibussuae uxoris inquit dicens: Vide ne cuiquam
secreta nostra detegas: Latrofui. At ipsa: Mirum mihi videtur quomodo
tam magnum censum latrocinio potuistiacquirere, quod nunquam audivimus
clamorem sive aliquam calumpniam inde.At ipse ait: Quidam magister meus
carmen me docuit quod dicebam quandosuper tectum ascendebam; et veniens
ad fenestram accipiebam radium lunaemanu et carmen meum septies dicebam,
scilicet "saulem", et ita descendebamsine periculo et quicquid pretiosum
inveniebam in domo corradens sumebam;et hoc facto iterum ad radium
veniebam lunae et eodem carmine septies dictocum omnibus in domo sumptis
ascendebam et quod sustuleram ad hospitiumdeferebam. Tali ingenio hunc
quem possideo censum habeo. At mulier ait: Bene fecisti quod mihi talia
dixisti; nam quando filium habuero, ne pauperdegat, hoc carmen docebo.
At dominus inquit: Permitte me amodo dormirequoniam sompno aggravatus
volo quiescere. Et ut magis deciperet, quasidormiens stertere coepit.
Perceptis denique talibus verbis fur nimis indegavisus est, et dicto
septies carmine et assumpto manu radio lunae laxatismanibus et pedibus
per fenestram in domum magnum faciens sonum ceciditet fracto crure ac
brachio congemuit. At dominus domus quasi nesciens inquit: Tu
quis es qui ita cecidisti? Cui latro: Ego sum ille fur infelixqui tuis
credidi fallacibus dictis. --Ad haec filius: Tu benedicaris,
quoniamdolosa edocuisti me vitare consilia.
De consilio.
Philosophus ait: Cave consilium azimum, donec sit fermentatum.
De benefacto.
Interrogavit discipulus magistrum suum: Prohibuit philosophus
benefactumdenegare; sed non divisit benefactum creatoris vel creaturae?
Ad haec magister: Dico tibi quod ille qui denegat benefactum, denegat
Deum; et ille qui nonobedit regi vel rectori, est inobediens Deo.
Discipulus: Ostende mihi rationemquomodo hoc possit esse. Magister:
Nullum benefactum procedit ex creaturaad creaturam nisi ex deo procedat;
et illi qui denegant benefactum, suosdenegant benefactores et ita
denegant Deum.
De rege bono et malo.
Alius philosophus ait: Custodi te a rege qui ferus est ut leo, et
cuilevis est animus ut puero.
XXV. Exemplum de Mariano.
Plato retulit in libro de prophetiis quod quidam rex erat in
Graeciasenex, gentibus crudelis. Huic crevit maximum multis e partibus
bellum.Cuius ut sciret eventum, totius suae regionis et vicinae mandavit
philosophos.Quibus congregatis ait: Videte quam magnum mihi et vobis
ingruat bellum,quod propter meum credo evenire vobis peccatum.
Sed si aliquidest in me quod sit reprehendendum, dicite et vestro
iudicio corrigere festinabo.Philosophi: De criminalibus in corpore
vestro nullum scimus nec quid nobiset vobis venturum sit cognoscimus.
Sed hic prope viam trium dierum moraturquidam sapiens homo nomine
Marianus, qui per spiritum sanctum loquitur.Ad eum ergo de philosophis
vestris aliquos legate, per quos vobis quidin tota vita vestra sit
venturum declarabit. His ita peractis septem philosophosad eum misit.
Qui postquam quam prius inhabitaverat intravere urbem, desertamillius
invenere maximam partem. Sed illis quaerentibus hospitium Marianidictum
fuit quod ipse et multi de concivibus petiissent heremum. His
auditisperrexerunt ad eum philosophi. Quos ut vidit sapiens ait: Venite
venite,legati regis inobedientis! Deus enim ei in custodia diversas
nationes subdidit,quarum non rectus gubernator, sed immitis exstitit.
Deus tamen qui illumet illius subditos de eadem et non de diversa
materia creavit, eius immoderatamdiu passus nequitiam multimodis
correptionibus ut converteretur admonuit.Sed tandem omnino ad malum eius
pertinaci animo in illius necem immisericordeset barbaras suscitavit
gentes. Et hoc dicto tacuit sapiens homo. Quod audientesphilosophi
mirabantur et universi qui aderant. Die autem tertia
philosophisquaerentibus licitum repatriandi reverendus ille prophetico
spiritu dixit: Revertimini, quoniam mortuus est dominus vester, et Deus
iam novum regemibi imposuit qui sit rectus gubernator et mitis gentibus
subditis. Auditistalibus de septem qui venerant philosophis tribus cum
praedicto sapientein heremo remanentibus quatuor repatriaverunt. Qui
omnia, sicut eis praedictum fuerat, vera et constituta invenerunt.
XXVI. Exemplum de duobus fratribus et regis dispensa.
Dictum namque fuit quod quidam rex suorum communi assensu procerum
cuidamsuo familiari, quem antea cognoverat in saecularibus esse
prudentem, totiusregni habenas commisit, qui totius provinciae redditus
susciperet, placitatractaret, domum domusque ministros et dispensas
ordinaret. Eius frateralterius regni dives mercator remotam incolebat
civitatem. Qui perceptorumore de fratris sublimatione parato comitatu
prout decuit
utfratrem viseret, iter incepit. Praemisso tandem
nuntio, ne subitus autimprovisus veniret, qui de adventu suo fratri
referret, civitati in quafrater aderat appropinquavit. Audito fratris
adventu frater occurrit eiet hilari vultu accurate eum suscepit.
Transactis vero aliquot diebus,proviso tempore et loco, regi inter
cetera quae sciebat placere, etiamsuum fratrem advenisse retulit. Cui
rex: Si frater tuus tecum in meo regnoremanere adquieverit, omnia tecum
illi --etiam mearum custodiam rerum Òcommunia esse concedo. Quodsi
laborem renuerit, in hac civitate largaspossessiones ei dabo et omnes
consuetudines et quae mihi facere deberetcondonabo. Si vero demum tactus
amore natalis soli repatriare voluerit,plurima vestimentorum mutatoria
et quaecumque ei necessaria fuerint, largirecum habundantia. Auditis
sermonibus regis frater fratrem convenit et quantadominus promiserat,
ordine retaxavit. Cui frater: Si vis ut tecum morer,ostende mihi quanti
sint redditus regis. Ipse autem omnes ostendit. Deindeinterrogavit
quantas dispensas rex faceret. Quod et ipse indicavit. Tuncipse
computavit cum fratre quod tantus erat redditus quanta et dispensa.Et
dixit fratri: Amice, video quod tanta est regis dispensa quantus
etredditus. Sed si surrexerit bellum regi vestro vel aliquid tale, unde
procurabitmilites suos vel unde inveniet eis nummos? Frater: Aliquo
consilio adquiremus.Cui frater: Timeo ne census meus sit pars huius
consilii, et ideo vale,quia nolo hic amplius morari.
De familiaritate regis.
Arabicus interrogavit patrem: Si credidero verbis philosophi,
nunquamfamiliaris ero regi. Cui pater: Fili, regi placere magna
prudentia est.Filius: Pater, erudi me, quomodo, si oportuerit me regi
servire, ut prudenset bene doctus valeam placere. Pater: Ad huiusmodi
instructionem multaessent necessaria, quae modo ad memoriam non
revocamus, et fortasse siperscriberentur, tibi pusillo in taedium
verterentur. Sed de multis paucaet quae si observaveris erunt utilia
referemus. Ad quem filius: Etsi arrectisauribus multa cupio, promissa
tamen audiendi avidus vehementer efflagito.Pater: Qui vult regi esse
familiaris, debet videre omni visu mentis quod,cum venerit ad regem,
stare diu possit; nec unquam sedeat, donec rex praecipiat;nec loquatur
nisi cum opus fuerit; nec moretur cum rege nisi ipse praeceperitmorari;
et fideliter consilium taceat; et semper sit intentus audire quoddicit
rex, ne oporteat regem bis praeceptum repetere; quodcumque
praecipiatrex, faciat; sed caveat ne regi mentiatur, et videat quod
regem diligatet sit ei obediens; nec unquam associet se homini quem rex
odio habebit.Et cum haec omnia et multa alia fecerit, forsitan de rege
non magnumhabebit proficuum. --Filius: Nihil peius contingit
homini quam diu regiservire et nihil boni adquirere. Pater: Hoc multis
iam evenit; et ideopraecipit philosophus ne quisquam nimis moretur in
servitio regis. --Aliusphilosophus dixit: Qui servit regi ut ita dicam
sine fortunio, hoc saeculumperdit et aliud.
De modo comedendi.
Filius: O pater, quare oblitus es dicere quomodo debet homo
comederecoram rege? Pater: Non oblitus fui dicere, quia nulla
differentia est intercomedere coram rege et alibi. Filius: Dic ergo
quomodo ubique debeam comedere.Pater: Cum ablueris manus ut comedas,
nihil tangas nisi prandium, doneccomedas; nec comedas panem priusquam
veniat aliud ferculum super mensam,ne dicaris impatiens; nec tantum
ponas bolum in ore tuo, ut micae defluanthinc et inde, ne dicaris gluto;
nec glutias bolum priusquam bene fueritcommasticatum in ore tuo, ne
straguleris; nec pocula sumas donec os sitvacuum, ne dicaris vinosus;
nec loquaris dum aliquid in ore tuo tenueris,ne aliquid intret de
gutture in intimam arteriam et sic sit tibi causamortis; et si videris
bolum quod tibi placeat in parapside coram sodali,ne sumas, ne dicatur
tibi prava rusticitas. Post prandium manus ablue,quia phisicum est et
curiale; ob hoc enim multorum oculi deteriorantur,quoniam post prandia
manibus non ablutis terguntur.
multum gaudebit; si autem inimicus,
dolebit.Hoc audito risit puer. Ad quem senex: Quid rides? Puer:
Recordatus sumverbi quod audivi de Maimundo nigro.
XXVII. Exemplum de Maimundo servo.
Dominus suus praecepit ei quadam nocte ut clauderet ianuam. Ipse
verodesidia pressus surgere non potuit et ideo dixit quia clausa erat
ianua.Mane autem facto dixit dominus servo: Maimunde, aperi ianuam! Cui
servus: Domine, sciebam quod volebas eam hodie esse apertam, et ideo
nolui eamsero claudere. Tunc primum comperit dominus quod propter
pigritiam dimiseratet ait: Surge, fac opus tuum, quia dies est et sol
iam altus est! Cui servus: Domine, si sol iam altus est, da mihi
comedere. Cui dominus: Pessime serve,vis nocte comedere? Cui servus: Si
nox est, permitte me dormire! --Aliavice dixit dominus servo noctu:
Maimunde, surge et vide utrum pluat necne!Ipse vero advocavit canem, qui
iacebat extra ianuam, et cum venisset canis, palpavit pedes eius. Quibus
inventis siccis domino inquit: Domine, nonpluit. --Alia vice dominus
interrogavit servum noctu an ignis esset indomo. Ipse vero vocato
murilego temptavit an calidus esset an non. Et cuminvenisset eum
frigidum, ait: Domine, non. --Iuvenis: Pigritiam eius audivi;modo
garrulitatem eius audire cupio. Senex: Dictum fuit quod dominus
suusveniebat de foro laetus pro lucro, quia multum lucratus fuerat. Et
exivitservus Maimundus contra dominum suum. Quem cum videret dominus,
timuitne aliquos rumores ut mos suus erat diceret, et dixit: Cave ne
dicas mihirumores malos! Maimundus: Non dicam rumores malos, sed canis
nostra parvulaBispella mortua est. Cui dominus: Quomodo mortua est?
Servus: Mulus nosterexterritus fuit et rupit chamum suum et dum fugeret,
sub pedibus suis canemsuffocavit. Dominus: Quid actum fuit de mulo?
Servus: In puteum ceciditet mortuus est. Dominus: Quomodo exterritus
fuit mulus? Servus: Filiustuus de solario cecidit ita quod mortuus est,
et exinde
exterritusfuit mulus. Dominus: Quid agit genitrix
eius? Servus: Prae nimio dolorenati mortua est. Dominus: Quis custodit
domum? Servus: Nullus, quoniamin cinerem vertitur et quicquid in ea
erat. Dominus: Quomodo combusta fuit?Servus: Eadem nocte qua domina
mortua fuit, pedissequa quae vigilabat prodomina, oblita fuit candelam
in thalamo, et ita combusta est domus tota.Dominus: Pedissequa ubi est?
Servus: Ipsa volebat ignem extinguere, etcecidit trabs super caput eius
et mortua est. Dominus: Tu quomodo evasisti,cum tam piger sis? Servus:
Cum viderem pedissequam defunctam, effugi. ÒTunc dominus contristatus
valde ad vicinos suos venit orans eos ut recipereturin alicuius domo et
hospitaretur. Interea obviavit cuidam amico suo. Quicum videret eum
tristem, interrogavit quare ita tristaretur. Ipse veroretulit sibi
omnia, quae dixerat sibi servus. Amicus autem desolato retulitversus
amico, ut consolaretur eum, dicens: Amice, noli desolari, quia
multotienscontingit homini tam graves adversitatum inundationes
sustinere quod desidereteas etiam inhonesta morte finire; et statim
eveniunt ei tanta commoda quodprorsus dulce sit ei praeteritarum
reminisci adversitatum. Sed humanarumrerum tam immensa fluctuatio
variante meritorum ordine summi rectoris distinguiturarbitrio. Haec
etiam prophetae Iob corroborantur exemplo: cuius animumnon pessumdedit
amissio rerum.
De saecularium instabilitate.
Numquid etiam audisti quod dicit philosophus: Quis potest in
saeculoisto, cum mutabile sit, aliquid stabile habere, vel quis potest
in hacvita aliquid durabile, cum sint omnia transitoria, habere?
Alius: Quaecunque in saeculo sunt, commutabilia sunt; et quaeex
eis tibi bona sunt ventura, licet sis debilis, tamen habebis, et
malumviribus devitare non poteris.
Alius:
XXVIII. Exemplum de Socrate (= Diogene) et rege.
Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem
etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium
inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat
apertum iocundosoli. Quem venatores regis inventum dum intuerentur et
illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt avertere radiorum
solis amenitatem. Quibusille placido vultu ait: Quod mihi non datis,
auferre mihi non praesumatis.Talibus irati eum de lare quo degebat
expellere voluerunt et in devia abducere,ne praetereuntis oculos domini
tam vilis persona offenderet. Quod non valentesminati sunt ei dicentes:
Vade ne quid mali ex protervitatis studio tibicontingat, quia rex noster
et dominus cum familiaribus suis et primatibusest hac parte transiturus.
Illos autem in se latrantes philosophus intuens: Non est, inquit, vester
dominus meus dominus, sed potius mei est serviservus. Quod audientes et
novercali vultu eum respicientes quidam eum detruncareproposuerunt,
minus vero improbi donec sententiam regis audirent, parcereei
decreverunt. Dum vero in hunc modum decertarent, rex adveniens et
quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis
referentibuscognovit. Volens itaque rex quae sibi relata erant turpia
verane an fictafuissent cognoscere, ad philosophum properavit inquirens
quid de se philosophusdixerit. Qui sicut prius famulis, ita nunc sibi
eum sui servi servum esseasseruit. Quorum sententiam verborum rex
benigno affatu diligenter enodarisibi postulavit. Ad quem philosophus
servata vultus dignitate leniter inquit: Voluntas quidem subiecta est et
servit mihi, non ego sibi. Tu e conversosubiectus es voluntati et
sibi servis, non ipsa tibi. Itaque servuses eius qui mihi servit.
Tunc rex defixo paululum visu sic coepit loqui: Ut patet in verbis tuis,
nihil meae potentiam gloriae vereris. Cui philosophusin angustam suae
mentis sedem receptus ait: Scis ipse nimium tibi ambitionemrerum
mortalium dominatam fuisse et materiam gerendis rebus te optavisse,quo
ne virtus tua ut ipse fateris consenesceret tacita; sed ob
cupidinemgloriae sicut rei sinceritas est fecisti adipiscendae. Quae
gloria quamsit exilis et totius vacua ponderis, sic considera: Tuae
praeteritae gloriaepotentia, utpote quae iam nulla est, metuenda non
est; sed neque futura,cuius eventus dubitabilis et incertus est; de
praesenti constat quod itaparva est quod momentanea quasi in ictu oculi
sit annullanda: ob hoc ergoin nulla parte sui est formidanda.
--Perceptis itaque philosophi verbisrex ait complicibus suis: Servus Dei
est! Videte ne quid molestum ei faciatisaut inhonestum.
De vitae termino.
Item discipulus magistro: Cum saecularia ita sint exilia, cur
praeparamustanta quasi durabilia? Magister: Quoniam vitae terminus est
incertus. Etphilosophus ait: Operare pro futuro saeculo quasi nunc sis
moriturus, etpro praesenti sicut semper victurus. Melius enim est quod
post mortem tuama te quaesita habeant inimici quam in vita tua egeas
quod tibi subveniantamici.
XXIX. Exemplum de prudenti consiliarii regis filio.
Rex quidam sapientem habuit consiliarium et familiarem, qui tandem
legibusnaturae favens parvum reliquit heredem bene disciplinatum et
curialem.Cui totam quae magna erat possessionem et divitiarum acervos
subscripsitet morti cessit. Quo facto rex puerum ad se vocavit et de
patris occasune plus iusto doleret admonuit, et quaecumque pater illi
regenda dederat testamento, firmavit et insuper quod aetate eius exigente
in patris locumsusciperet eum promisit. Inde valedicto iuvenis laetus ad
propria remeavit.Quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare
festinavit. Longotemporis intervallo in eadem regione qua puer inerat,
coeperunt adeo egerequod ciborum inedia periclitarentur fame. Quod
videns puer bonae indolisanimo condoluit, condolens horrea deplevit et
pauperibus distribuit etde penu vinum extraxit et carnes quas habebat
egentibus erogavit. Et crescentepenuria decrescens pecunia indigentibus
non suffecit. Postea vero datopro annona thesauro vitam fame vel siti
laborantium quousque potuit sustinerenon distulit, nec suffecit. Hoc
idem de vestibus et de lapidibus pretiosisegit. Et sic transiit circulus
anni, in quo non paucos iam mortis nexibusirretitos liberavit. Erat
autem in eadem regione quidam regis praescriptinotarius, qui livoris
macula tactus puero invidebat et graves inimicitiascontra eum latenter
exercebat. Qui regem erga puerum in iram exasperabathiis verbis: Domine,
lenitas vestrae maiestatis in vestri filium consiliarii,cui pater
infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis extitit:
modo namque nec vos nec ipse pecuniam habetis, quam ipse insulsus
superfluedilapidavit. Rex vero talibus in iram commotus pro puero
legavit. Cui taliadixit: Insipiens fili sapientis, iners artificiosi,
prodige largi, ut quiddivitias sapienter congregatas et tibi ad
servandum commendatas dedistiperniciei? Ad haec puer visu in terram
defixo --principis etenim vultuositatemutpote torvis inflammatam
luminibus verebatur: Domine, si pace vestra licetdicere, non ut
quibusdam videtur stultus patre sapienti vobis sum relictus.Pater etenim
meus congregavit thesaurum, congregatum unde fures raperepossent
collocavit et mihi cui possetis auferre vel ignis posset comburerevel
aliquis casus eripere reliquit. Ego vero eundem ibi collocavi ubi
fidelitersibi servabitur et mihi. Rex autem quid inde fecisset rogavit.
Puer veroquid et qualiter egerat retaxavit. Comperta denique iuvenis
astutia remuneratumprius rex eum coram circumstantibus laudavit, laudato
patris servitiumrecompensavit. Qui exinde lucrando novas et maiores
prioribus divitiasadquisivit. --Hoc modo quod pretiosius habuit filius
consiliarii regisin domo delitiarum thesaurisavit.
Auditis sermonibus patris filius inquit: Iuvenis iste
sapienteregit et magnae specimen bonitatis in se futurum indicavit. Et
fecit sicutphilosophus filio suo praecepit dicens: Fili, vende hoc
saeculum pro futuroet utrumque lucraberis. Quod ita contigit.
XXX. Exemplum de latrone qui nimia eligere studuit.
Domum divitis fur intravit et diversis eam gazis plenam invenit.
Hincstupefactus de diversis diversa et de pretiosis pretiosiora eligere
studendocuravit; et quaeque vilia relinquens in eligendo tempus
consumpsit, donecdies adveniens quid facere vellet detexit. Expergefecti
de improviso vigilesdomus in eligendo furem reperiunt, capiunt, inde
loris et fustibus caesumin yma carceris detrudunt. Ad ultimum data sicut
de iam confesso sententiaamaras audiens historias capitalem subiit
sententiam. Qui si tam propediem venturum praecogitasset, ne loris et
fustibus caederetur, vel quodgravius extitit, ne capite privaretur
praecavisset.
XXXI. Exemplum de opilione et mangone.
Opilio quidam in sompnis mille oves habuit. Quas mango quidam
cupiensemere, ut carius venderet, sicut sompnianti visum fuerat pro
unaquaqueove duos solidos dare volebat. Sed qui vendebat, cum duobus
solidis denariumpro unaquaque poscebat. Illis contendentibus de pretio
hoc modo sompnusevanuit. Sed venditor dum esse sompnium comperit, nondum
apertis oculis clamare coepit: Pro unaquaque mihi viginti denarios
tribue, et quotquotsunt, tecum abduces!
De morte.
Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis
utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae,
intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.
Item filius: Mortis nexus aliquo modo fugere poterimus? Pater:
Minime, quia illius incurabilis est morsus, nec medicis artibus eius
avarasfugiemus manus. Filius: Quomodo ergo ne nimis laedat sustinebimus?
Pater: Fac sicut dicit versificator quidam:
XXXII. Exemplum de philosopho per cimiterium transeunte.
Dictum est de quodam philosopho quod per antiquum transiens
cimiteriumlaminam vidit marmoream cuiusdam mortui cineribus
superpositam; sed inea versus inscripti verba sepulti praetereuntibus
loquentis exprimebanthoc modo:
Verba mortui cuiusdam.
XXXIII. Exemplum de aurea Alexandri sepultura.
Item dictum est de Alexandro quod sepultura eius foret aurea et in
pervioomnibus atrio posita. Ad quam plurimi convenerunt philosophi, de
quibusunus ait:
Alius: Heri populo imperavit: hodie populus imperat illi.
XXXIV. Exemplum de heremita suam corrigente animam.
Item heremita philophus hoc modo versibus suam correxit animam:
Animamea, scias et cognoscas, dum potentia est in manu tua, quid
opereris, antequamde tuo movearis loco ad domum, in qua manet iustitia
et ad portam lociiudicii, ubi leges in rotulo quicquid tua manus egerit
in hoc saeculo.Et angeli de caelo a dexteris et a sinistris
discooperient et renuntiabuntconsilium tuum et quicquid a te fuerit
excogitatum. Et ante Deum veniettuum iudicium et una lance quicquid boni
et alia quicquid mali egeris,sed uno et eodem declarabitur examine. Et
omnes tui fratres et amici noninvenient tuam redemptionem, et ob hoc te
deserent et omnino dimittent.Hodie itaque redemptionem accipe, id est:
bonum fac assidue! Et antequamveniat dies summonitionis, ad Deum
revertere et non dicas: cras revertaret non morabor, quia sic
crastinantem te impediet concupiscentia vel forsanretinebit dies
extrema. Itaque dierum saeculi reminiscere et generationumannorum
antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum. Ubi suntreges,
ubi principes, ubi divites qui thesauros congregaverunt et indesuperbi
fuerunt? Modo sunt sicut qui non fuerunt, modo sunt finiti sicutqui non
vixerunt, modo sunt sicut flos qui de arbore cecidit, quo ulteriusnon
redit. Non timeas, anima mea, non timeas nimis! De saeculi
adversitatibusnon oriatur timor tuus! Time tui diem iudicii, paveas
tuorum multitudinempeccatorum! Memento tui creatoris, qui tuus iudex est
et testis.
De aliis heremitarum dictis.
Heremita quidam quaesivit a quodam magistro: Quid faciam in hoc
saeculo,quod me praecedat in alio? Respondit magister: Fac quod est
bonum in generetuo.
Alius vociferabatur: Diligite animas vestras quantum et
corpora,et proficietis.
De timore Dei.
Alius: Timete Deum, quia timor Domini clavis est ad omne bonum et
adpercipiendam gloriam conductum. De quo Salomon in Ecclesiaste ait:
Finemloquendi omnes pariter audiamus: Deum time et mandata eius observa;
hocest enim omnis homo. Et cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium
proomni errato, sive bonum sive malum sit.
Epilogus.
Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices
exoramus,quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti
diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis
fidelibus mereamurperfrui in aula caelesti, praestante domino nostro
Jhesu Christo, cui esthonor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per
infinita saeculorum saecula.
Otras informaciones
Ample your information on Aragon
Animals photos |
Fauna |
Flora |
geology |
Nature
Huesca |
Teruel |
Zaragoza |
Aragon |
counties |
Maps
As opposed to the threat of the hope of the water trasvase: CONGRATULATIONS.
but third-party products such as advertising, maps or blog if they can do it.
If you continue you accept the use of cookies on this website.