Naturaleza de Aragón > Bestiario > Bibliografía
Autor: Francisco Javier Mendivil Navarro Fecha: 6 de junio de 2024 última revisión
Dixit Petrus Alfunsus, servus Christi Ihesu, compositor huius libri: Gratias ago Deo, qui primus est sine principio, a quo bonorum omnium est principium, finis sine fine, totius boni complementum, sapiens qui sapientiam et rationem præbet homini, qui nos sua aspiravit sapientia et sua erationis admirabili illustravit claritate et multiformi sancti spiritus sui ditavit gratia. Quia igitur me licet peccatorem Deus multimoda vestire dignatus est sapientia, ne lucerna mihi credita sub modio tecta lateat, eodem spiritu instigante ad multorum utilitatem hunc librum componere admonitussum, ipsum obsecrans ut huic mei libelli principio bonum finem adiungatmeque custodiat, ne quid in eo dicatur quod suae displiceat voluntati. Amen.
Deus igitur in hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum hunccomponere et in latinum transferre compulit. Cum enim apud me saepius retractando humanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingenium inveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatore suo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum. Quodsi in praefata sanctae disciplinae norma vixerit, hoc quidem pro quo creatus est complevit debetqueperfectus appellari. Fragilem etiam hominis esse consideravi complexionem: quae ne taedium incurrat,
[p. 2]
quasi provehendo paucis et paucis
instruenda est; duritiae quoque eius recordatus, ut facilius retineat,
quodam modo necessario mollienda et dulcificanda est; quia et obliviosa
est, multisindiget quae oblitorum faciant recordari. Propterea ergo
libellum compegi, partim ex proverbiis philosophorum et suis
castigationibus, partim ex proverbiiset castigationibus Arabicis et
fabulis et versibus, partim ex animaliumet volucrum similitudinibus.
Modum tamen consideravi, ne si plura necessariis scripserim, scripta
oneri potius sint lectori quam subsidia, ut legentibuset audientibus
sint desiderium et occasio ediscendi. Scientes vero perea quae hic
continentur, oblitorum reminiscantur. Huic libello nomen iniungenset est
nomen ex re: id est Clericalis Disciplina; reddit enim
clericum disciplinatum. Vitandum tamen decrevi pro possibilitate sensus
mei, nequid in nostro tractatu inveniatur quod nostrae credulitati sit
contrariumvel a nostra fide diversum. Ad quod adiuvet me omnipotens Deus
cui supernitor. Amen.
Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cavit natura viderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectis corrigendum appono. Nihil enim in humanis inventionibus perfectum putat philosophus.
Enoch philosophus, qui lingua arabica cognominatur Edric, dixit filiosuo: Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore.
Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, omnia timent eum; qui veronon timet Deum, timet omnia.
Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit Deum; qui diligit Deum, obedit Deo.
Dixit Arabs in versu suo: Inobediens es Deo: simulas tamen te eum amare,et incredibile est; si enim vere amares, obedires ei. Nam qui amat, obedit.
Dixit Socrates discipulis suis: Videte ne sitis Deo obedientes et inobedientesin eodem. Dicunt ei: Enuclea nobis quod dicis. Qui ait: Dimittite ypocrisim! Est enim ypocrisis coram hominibus simulare se obedire Deo, in occultovero inobedientem esse. Dicit ei unus ex discipulis: Estne aliud genusypocrisis, unde homini cavendum sit? Dicit Socrates: Est homo qui in apertoet in occulto obedire se Deo ostendit, ut sanctus ab hominibus habeatur
[p. 3]
et ab eis ideo plus honoretur.
Est alius isto subtilior, qui hancrelinquit ypocrisim, ut maiori
deserviat: Cum enim ieiunat vel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si
fecerit, respondet: Deus scit! vel: non, utin maiori reverentia habeatur
et dicatur quia ypocrita non est qui hominibusfactum suum nolit
propalari. Credo etiam paucos esse qui aliquo huius ypocrisisgenere non
participent. Videte igitur ne hac seducti laboris vestri
praemioprivemini! Quod ne contingat, omnia facite munda intentione; ne
inde gloriam habere quaeratis!
Dicit alius philosophus: Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt prosperaquocumque ieris.
Balaam, qui lingua arabica vocatur Lucaman, dixit filio suo:
Fili, nesit
formica sapientior te, quae congregat in aestate unde vivat in hyeme.
--Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et
tu dormis.
--Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores
suas, tusolam castigare non potes.
--Fili, ne sit canis corde nobilior
te, qui benefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum
tuorum oblivisceris.
--Fili, ne videatur tibi parum unum habere inimicum
vel nimium mille habereamicos. Dico tibi:
Arabs moriturus vocato filio suo dixit: Dic, fili, quot tibi, dum vixi, adquisieris amicos! Respondens filius dixit: Centum, ut arbitror, mihiadquisivi amicos. Dixit pater: Philosophus dicit: Ne laudes amicum, donecprobaveris eum! Ego quidem prior natus sum et unius dimidietatem vix mihiadquisivi. Tu ergo centum quomodo tibi adquisisti? Vade igitur probareomnes, ut cognoscas si quis omnium tibi perfectus erit amicus! Dixit filius: Quomodo probare consulis? Dixit pater: Vitulum interfectum et frustatimcomminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus sanguine infectussit. Et cum ad amicum veneris, dic ei: Hominem, care mi, forte interfeci;rogo te, ut eum secreto sepelias; nemo enim te suspectum habebit, sicqueme salvare poteris. Fecit filius sicut pater imperavit. Primus autem amicusad quem venit dixit ei: Fer tecum mortuum super collum tuum! Sicut fecistimalum, patere satisfactionem! In domum meam non introibis. Cum autem persingulos sic fecisset, eodem [p. 4] responso ei omnes responderunt. Adpatrem ergo rediens nuntiavit quae fecerat. Dixit pater: Contigit tibiquod dixit philosophus: Multi sunt dum numerantur amici, sed in necessitatepauci. Vade ad dimidium amicum meum quem habeo et vide, quid dicat tibi!Venit et sicut aliis dixerat huic ait. Qui dixit: Intra domum! Non esthoc secretum quod vicinis debeat propalari. Emissa ergo uxore cum omnifamilia sua sepulturam fodit. Cum autem ille omnia parata videret, remprout erat disseruit gratias agens. Deinde patri retulit quae fecerat.Pater vero ait: Pro tali amico dicit philosophus: Hic est vere amicus quite adiuvat, cum saeculum tibi deficit. Dixit filius ad patrem: Vidistihominem qui integrum sibi amicum lucratus fuerit? Tunc pater: Non vidiquidem, sed audivi. Tunc filius: Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero! At pater:
Relatum est mihi de duobus negotiatoribus, quorum unus erat in
Aegypto,alter Baldach, seque solo auditu cognoverant et per internuntios
pro sibinecessariis mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach, in
negotiationemiret in Aegyptum. Aegyptiacus audito eius adventu occurrit
ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut
mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas
habebat in domosua. Finitis octo diebus infirmatus est. Quod valde
graviter dominus deamico suo ferens ascivit omnes medicos Aegyptiacos,
ut amicum hospitemviderent. Medici vero palpato pulsu, iterum et iterum
urina respecta, nullamin eo agnoverunt infirmitatem. Et quia per hoc
nullam corporalem agnovereinfirmitatem, amoris sciunt esse passionem.
Hoc agnito dominus venit adeum et quaesivit si qua esset mulier in domo
sua quam diligeret. Ad haecaeger: Ostende mihi omnes domus tuae
mulieres, et si forte inter eas hancvidero, tibi ostendam. Quo audito
ostendit ei cantatrices et pedissequas: quarum nulla ei complacuit. Post
haec ostendit ei omnes filias: has quoquesicut et priores omnino
reppulit atque neglexit. Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in
domo sua, quam iam diu educaverat, ut eam acciperetin uxorem; quam et
ostendit ei. Aeger vero aspecta hac ait: [p. 5] Ex hacest mihi mors et
in hac est mihi vita! Quo audito dedit ei puellam nobilemin uxorem cum
omnibus quae erat cum ea accepturus. Et preterea dedit eiea quae erat
daturus puellae, si eam acciperet in uxorem. His completis,accepta uxore
cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam.
--Contigit autem post haec ut Aegyptiacus omnia sua multismodis
amitteret, et pauper effectus cogitavit apud se quod iret Baldachad
amicum quem ibi habebat, ut sui misereretur. Iter ergo nudus et
famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio pervenit.
Pudor autemei obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus tali
tempore domoexpelleretur. Templum ergo quoddam antiquum intravit ut
ibidem pernoctaret. Sed cum ibi anxius multa secum diu volveret,
occurrerunt sibi duo viriprope templum in civitate, quorum unus alium
interfecit clamque aufugit. Multi ergo cives pro strepitu decurrentes
interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset,
intraverunt templum speranteshomicidam ibidem reperire. Aegyptiacum vero
illic reperierunt et sciscitantesab eo quisnam virum interfecisset,
audierunt ab ipso quia ego illum interfeci. Paupertatem enim suam morte
saltem finire vehementer cupiebat. Captus itaqueet incarceratus est.
Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad
crucem. Multi vero de more accurrerunt, quorumunus fuit amicus eius
cuius causa Baldach adierat. Qui acutius eum intuensdeprehendit esse
amicum quem in Aegypto reliquerat. Reminiscens itaquebonorum quae sibi
in Aegypto fecerat, cogitans etiam quia post mortem retribuereilli non
poterat, mortem pro ipso subire se decrevit. Voce igitur
magnaexclamavit: Quid innocentem condempnatis quove eum ducitis? Non
mortemmeruit, ego virum interfeci. At illi iniecerunt manus in eum atque
ligatumsecum ad crucem traxerunt aliumque a poena mortis absolverunt.
Homicidavero in eodem agmine haec intuens gradiebatur atque secum ait:
Hunc interfeciet iste dampnatur! Hic innocens supplicio deputatur, ego
nocens libertatefruor! Quaenam causa est huius iniusticiae? Nescio nisi
sola sit Dei patientia.Verum Deus, iudex iustus, impunitum scelus nullum
dimittit. Ne igitur posteriusin me durius vindicet, huius me prodam
criminis esse reum; sicque eos amorte absolvendo
[p. 6]
quod commisi luam peccatum. Obiecit se ergo periculodicens: Me me qui feci; istum
dimittite innoxium! Iudices autem non parumadmirantes hunc alio a morte
absoluto ligaverunt. Iamque de iudicio dubitanteshunc cum reliquis prius
liberatis ante regem duxerunt eique omnia ex ordinereferentes ipsum
etiam haesitare compulerunt. Communi itaque consilio rexeis omne crimen
quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminissibi
impositi causas patefacerent. At illi rei veritatem ei
exposuerunt. Communi autem consensu omnibus absolutis indigena qui pro
amico suo moridecreverat ipsum in domum suam introduxit eique omni
honore pro ritu factoinquit: Si mecum manere adquiescis, omnia nobis
prout decet erunt communia;si vero repatriare volueris, quae mea sunt
aequa lance partiamur. At illenatalis soli dulcedine irretitus partem
totius substantiae quam ei obtuleratrecepit sicque repatriavit.
--His itaque sic relatis inquit filius ad patrem: Vix poterit talis reperiri amicus.
Dixit alius philosophus propter amicos non probatos: Provide tibi semelde inimicis et milies de amicis, quia forsitan quandoque amicus fiet inimicuset sic levius poterit perquirere dampnum tuum.
Item alius philosophus: Cave tibi de consilio illius a quo petis consilium,nisi tibi sit fidelis comprobatus.
Item alius philosophus: Consule amico tuo in bonum quantum poteris,etsi tibi credere noluerit. Iustum est enim ut sibi bene consulas, licetrectum ut insulsus tuum non sequatur consilium.
Alius: Noli consilium tuum omni revelare homini. Qui enim consiliumsuum in corde suo retinet, sui iuris est melius eligere.
Alius: Consilium absconditum quasi in carcere tuo est reclusum, revelatumvero te in carcere suo tenet ligatum.
Alius: Ne te associaveris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios.Quae enim male egeris, notabunt; quae vero bona fuerint, devitabunt.
[p. 7]
Dixit quidam versificator: Est una de huius saeculi
adversitatibusgravioribus libero homini quod necessitate cogitur ut sibi
subveniat requirereinimicum. Quaesivit quidam a quodam Arabe: Quae maior
adversitas contigittibi in hoc saeculo? Arabs: Necessitas compulit me
convenire inimicum,ut quae volebam mihi concederet.
Alius: Ne te associaveris leccatori, cuius societas est tibi dedecus.
Alius: Ne glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperiumet vituperium laus.
--Quidam philosophus transiens per viam
alium repperitphilosophum cum quodam leccatore iocantem atque ait:
Simile sibi simileattrahere adamantis est. At ille inquit: Nunquam me
sibi adiunxi. Ad haectransiens: Cur ergo ei applaudebas? At ille: Non,
sed magna necessitatecogitur etiam honestus homo latrinam adire.
Alius philosophus: Fili, grave est arduas ascendere mansiones, et abeisdem descendere facile est.
Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis quam amicitia insipientis.
Alius philosophus: Non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non estpermanens.
Alius philosophus: Melior est societas simplicis inter sapientes nutritiquam prudentis cum leccatoribus educati.
Alius philosophus: Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientesquam dulcis vita inter insipientes.
Alius philosophus: Sapientiae duae sunt species: una naturalis, aliaartificialis; quarum una non potest manere sine alia.
Alius: Ne committas stultis sapientiam quia eis esset iniuriosum; nequesapientibus eam deneges, quia quod suum est eis auferres.
Alius: Huius mundi dona diversa sunt: quibusdam enim datur rerum possessio,quibusdam sapientia. Quidam loquens filio inquit: Quid malles tibi dari,an censum an sapientiam? Cui filius: Horum quodlibet alio indiget.
[p. 8]
Accipe partem sapientiae et da mihi partempecuniae! Ne patiaris me illo
indigere cuius damnum erit mihi pudori!
Dixit quidam philosophus: Tribus modis indiget unus alio: Cuicumquebenefeceris, in eo maior eo eris; quo non indigueris, par ipsius eris;quo vero indigueris, minor eo eris.
Alius: Claritas anime sapientia est, census vero claritas corporis est.
Alius: Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit.
Discipulus magistro: Quomodo habendo me inter sapientes discipulos
computabor? Magister: Serva silentium, donec sit tibi loqui necessarium.
Ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est
signum stultitiae. ÒAlius: Ne festines respondere donec fuerit finis
interrogationis, nec quaestionemin conventu factam solvere temptes, cum
sapientiorem te ibi esse prospexeris,nec quaestioni alii cuiquam factae
respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita. Philosophus enim
dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit,illum mendacem probatio reddit.
--Alius: Adquiesce veritati sive a te prolataesive tibi obiectae.
--Alius: Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quiaprout
philosophus testatur: Qui in suis verbis sapientibus gloriatur, stultus esse comprobatur.
--Haec omnia faciens connumeraberis inter discipulossapienciae atque prudentiae.
Philosophus dicit: Qui prudenter inquirere voluerit solutionem prudenter intelliget.
Alius: Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis erubesceteandem a semetipso inquiri.
Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.
Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit etretinet sapientiam.
Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit.Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia.
Alius: In quo sua desinit nobilitas, avorum nobilitatem haut congruere servat.
Alius: Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae patrum procedit nobilitate.
[p. 9]
Arabs: Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi versus suos obtulit. Cuius notata prudentia rex eum honorifice suscepit.Huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate regemqueconvenientes inquiunt: Domine rex, cur hunc tam vili ortum prosapia adeomagnificas? Ad haec rex: Quem vituperare putastis, magis laudastis. Ipsevero qui vituperabatur, haec adiunxit: Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur.Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.
Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum autem disciplinatusregi cuidam versus suos offerret. Quos acceptos rex male quippe compositossprevit nihilque sibi dedit. Inquit igitur versificator regi: Si non proversibus, saltem pro generositate aliquid mihi tribuas. Rex ergo: Quisest pater tuus? At ille sibi indicavit. Ait rex: Semen in te degeneravit. Cui versificator: Saepe, rex, exfrumento oritur siligo. Ad haec rex: Teminorem quam patrem tuum probasti. Illumque immunem sic dimisit.
Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre
generosa.Incompositus quidem incompositos obtulit versus. Cuius mater
fratrem habebatlitteratura et facetia splendidum. Rex autem nequaquam
eum honorifice suscepit.Quaesivit tamen ab eo, cuius filius erat. At
ille praetendit ei avunculumsuum; unde rex in nimium risum se convertit.
Aiunt ei sui familiares: Undeiste tantus risus procedit? Ait rex:
Fabulam quandam in libro quodam legeram,quam hic oculis conspicio. At
illi: Quae est illa? Ait rex: Mulum noviternatum vulpis in pascuis
invenit atque admirans ait: Quis es tu? Mulus dicitse Dei creaturam
esse. Cui vulpis: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait: Avunculus meus
est equus generosus.
--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem
suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem
suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum. Rex tunc
convertens sead versificatorem ait: Volo ut indices mihi patrem tuum. At
ille sibi indicavit.Cognovit ergo rex quia pater eius vilis et
indisciplinatus erat, et aitservis suis: Demus huic de rebus nostris,
quia non degenerat.
Arabs ait patri: Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles,facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur leccatores. Ad quodpater: Ne mireris, fili, quia clerici clericos, generosi generosos, facetifacetos honorant, leccatores a leccatoribus venerantur. Filius: Vidi etaliud: quod clerici pro sapientia sua non sunt honorati; unde facti suntleccatores et ad magnum venere honorem. Tunc pater ait illi: Hoc quidemex inertia temporis contigit. Ad quod filius: Edissere mihi, pater karissime,veram nobilitatis deffinitionem. Et
[p. 10]
pater: Ut, inquit, Aristotilesin epistola sua quam Alexandro
regi composuit, meminit: qui cum ab eo quaereretquem sibi ex hominibus
consilarum faceret, taliter per epistolam respondit: Accipe, ait, talem
qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriisseptem
eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego hanc
aestimoperfectam esse nobilitatem.
--Et filius: Haec nobilitas in
tempore meonon contingit, immo auri et argenti tota est quam video
nobilitas, ut aitversificator:
Glorificant gazae privatos nobilitate
Paupertasque domum premit altam nobilitate.
Versificator quidam de adversitatibus saeculi quae super nobiles veniunt,versus fecit istos sub persona nobilium: Dic, inquit, illis qui pro adversitatibusquae nobis accidunt nos contempnunt quod saeculum nulli fecit Deus contrariumnisi nobilibus tantum. Nonne vides quod mare devehit stercora et paleas,et pretiosi lapides in fundum vadunt? Et nonne vides quod in caelo suntstellae e quibus nescimus numerum? At insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam. Et pater: Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant gloriandum.
Unus ex discipulis interrogavit magistrum suum et dixit: Cum septemsint artes et septem probitates et septem industriae, vellem ut haec mihisicut se habent enumerares. Magister: Enumerabo. Hae sunt artes: Dialectica,arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia. De septima vero diversaeplurimorum sunt sententiae quaenam sit. Philosophi qui prophetias non sectantur,aiunt nigromantiam esse septimam. Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit. Quidam qui philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.
Probitates vero hae sunt: Equitare, natare, sagittare, cestibus certare,aucupare, scaccis ludere, versificari.
[p. 11]
Industriae hae sunt: Ne sit vorax, potator, luxuriosus,
violentus,mendax, avarus et de mala conversatione. Discipulus: Hoc
tempore puto neminemhuiusmodi esse.
Correxit quidam philosophus filium suum: Cave mendacium, quia dulciusest carmine volucrum.
Alius: Cum leve sit mendacium proferre, quare videtur grave veritatemdicere?
Alius philosophus: Si dicere metuas unde paeniteas, melius est dicere: non! quam: sic!
Alius: Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi,quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.
Alius: Terminum termino addere roganti est hoc tempore calliditas negandi.
Alius: Si mendacio quilibet salvatur, multo magis veritate salvatur.
--Accusatus quidam ductus est ante regem iudicem negansque
crimen impositumtandem convincitur. Cui rex: Duppliciter punieris: semel
pro crimine commisso,secundo pro commisso negato.
Alter quidam consimiliter accusatus quod commiserat non negavit. Dixeruntquequi regi astiterunt: De crimine confesso iudicium sumet. Non ita, rex inquit,quia philosophus dicit: Confitenti peccatum ratio est relaxare iudicium.Sicque liber factus a rege discessit.
Socrates: Sicut homo mendax in principis comitatu non convenit, sica regno caelorum excludendus erit.
Quidam philosophus dixit filio suo: Dic esse mentitum, qui malum dicitmalo vincendum, quia sicut ignem ignis non perimit, sic malum malo noncedit. Ut igitur ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit.
Alius: Ne reddas malum ne similis sis malo, sed redde bonum ut meliorsis malo.
Alius: Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
Dixit Arabicus filio suo: Si quemlibet videris malis operibus praegravari,ne te intromittas, quia qui pendulum solverit, super illum ruina erit.
[p. 12]
Transiens quidam per silvam invenit serpentem a pastoribus extentumet stipitibus alligatum. Quem mox solutum calefacere curavit. Calefactusserpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave strinxit.Tunc homo: Quid, inquit, facis? Cur malum pro bono reddis? Naturam meam,dixit serpens, facio. Bonum, ait ille, tibi feci, et illud malo mihi solvis?Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad iudicium vulpis. Cui totumut evenerat est monstratum ex ordine. Tunc vulpis: De hac causa iudicareper auditum ignoro, nisi qualiter inter vos primum fuerit ad oculum videro.Religatur iterum serpens ut prius. Modo, inquit vulpis, o serpens, si potesevadere, discede! Et tu, o homo, de solvendo serpente noli laborare! Nonnelegisti quod qui pendulum solverit, super illum ruina erit?
Dixit Arabs quidam filio suo: Si gravatus fueris aliquo modo et facilepossis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari facilius, gravaberisamplius. Et ne tibi contingat quod contigit gibboso de versificatore. Etquomodo? filius inquit. Pater:
Quidam versificator versus faciens regi praesentavit, et laudavit rexingenium illius iussitque ut pro facto donum exposceret. Qui donum taleexpostulat ut se ianitorem suae civitatis per rnensem faceret, et ab omnigibboso denarium et a scabioso denarium et de monoculo denarium et de impetiginosodenarium et de hernioso haberet denarium. Quod rex concessit et sigillocorroboravit. Qui ministerio suscepto portae assedit et ministerium suumegit. Quadam die gibbosus quidam bene cappatus cum baculo portam intravit.Cui versificator obvius denarium postulat. Qui denegat dare. Vim inferenteversificatore, dum caputium de capite levat, gibbosum deprehendit monoculumesse: duos ergo denarios postulat, a quo prius unum expetiit. Noluit dare,retentus est. Non habens auxilium fugere voluit, sed per caputium retractuscapite nudato apparuit scabiosus. Interrogat protinus ille tres denarios.Videns gibbosus neque fuga neque auxilio se posse defendi coepit resisteredefendensque se nudatis brachiis apparuit habens in his impetiginem: quartumergo denarium postulat. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illoin terram herniosum comperit: quintum ergo denarium ab eo extorsit. Siccontigit ut qui unum ultro dare noluit, quinque invitus dedit.
Dixit philosophus quidam filio suo: Fili, vide ne transeas per aedemgentis iniquae! Transitus namque causa fit status, et status occasio sessionis,et sessio causa mortis.
[p. 13]
Dictum enim est duos clericos de civitate quadam vespere ut exspatiarenturexisse. Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant. Dixit alter sociosuo: Divertamus alia via, quia philosophus dicit: Non est transeundum persedem gentis iniquae. Respondit socius: Transitus non nocebit, si aliudnon affuerit. Et transeuntes audierunt in domo cantilenam. Substitit alterretentus dulcedine cantus. Monuit socius ire: noluit. Recedente socio remansitsolus illectusque cantu domum intravit. Undique vocatus sedit sedensquecum aliis potavit. Et ecce praeco exploratorem civitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium intravit. Invento exploratore in illa domoipse et omnes capti sunt. Hic, inquit, hospitium huius exploratoris fuit: hinc exiit, huc rediit; omnes conscii et socii huius fuistis. Ducti suntomnes ad patibulum, et clericus inter illos magna voce praedicabat omnibus: Quisquis iniquae gentis consortio fruitur, procul dubio mortis immeritaepoenas lucratur.
Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate veneruntin locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus valde delectabiliset amatorius insonuit. Substitit alter cantilena retentus. Cui socius: Divertamus hinc! --Et diverterunt inde --quia intantum volucris cantu decipiturquod ad mortem perducitur. Item unus: Ista vox dulcior est illa quam egoet magister meus iam pridem audieramus. Et qualis erat illa, inquit alter,et quomodo illam audistis? Evenit, dixit socius, quod a civitate exieramus,et sic vox una asperrima audiebatur et cantus incompositus verbaque inordinatesonabant; quique cantaverat, saepius per idem repetebat et suo licet asperocantu quasi delectabili detinebatur. Tunc mihi magister: Si verum est quodhomines dicunt vocem bubonis hominis mortem portendere, tunc ista sinedubio vox bubonis mortem annunciat. Cui ego: Miror, cum cantus sit tamhorridus, cur iste tantum in illo delectatur. Et ille mihi: Non recordarisillius philosophi qui dicit: In tribus delectatur homo, et si bona nonsint: in sua voce, in suo carmine et in suo filio? --Ut istud de se etde suo magistro narraverat, digressi sunt inde ambo.
Dixit quidam philosophus filio suo: Sequere scorpionem, leonem et draconem,sed malam feminam non sequaris!
Alius philosophus: Ora deum ut te liberet ab ingenio nequam feminarum,et tu ipse ne decipiaris provide tibi. --Dictum namque est de quodam philosophoquod transiens iuxta locum quo auceps rete tetenderat avibus decipiendisvidit mulierculam cum eo lascivientem. Cui dixit: Qui aves decipere conaris,vide ne avicula factus huius visco tenearis.
[p. 14]
Dixit quidam discipulus magistro suo: Legi in libris
philosophorumquibus praecipiunt ut ab ingenio feminae perversae
custodiat se homo. EtSalomon in proverbiis hoc idem admonet. Sed tu si
super ingenio illiussive de fabulis sive de proverbiis aliquid memoriter
tenes, vellem renarrandome instrueres. Magister: Faciam, inquit, tui
causa libenter. Sed vereorne si qui nostra simplici animo legentes
carmina quae de mulierum artibusad earum correptionem et tuam et aliorum
instructionem scribimus viderint,videlicet quomodo quaedam earum
nescientibus viris suos advocent amasioset complectentes deosculentur
advocatos et quae illarum expetat lasciviain ipsis expleant, earum
nequitiam in nos redundare credant. Discipulus: Ne timeas hoc, magister,
quia Salomon in libro proverbiorum et multi sapientespravos earum
corrigendo mores talia scripserunt nec culpam sed laudem
indepromeruerunt. Tu similiter de illis scribens ad nostram utilitatem
nonvituperium, sed coronam promereberis. Et ob hoc rogata sine
cunctationedemonstra. Tunc magister:
Perrexit quidam ut vindemiaret vineam. Quod uxor illius videns intellexitillum circa vineam diutius moraturum et misso nuntio convocat amicum conviviumqueparat. Accidit autem ut dominus ramo vineae in oculo percussus domum citorediret nihil de oculo percusso videns; veniensque ad portam suae domushostium pulsavit. Quod uxor intelligens nimium turbata convocatum amicumabscondit seorsum et domino suo hostium postea aperire cucurrit. Qui intranset graviter pro oculo tristis et dolens iussit cameram parari et lectumsterni, ut posset quiescere. Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantemvideret. Dixit ei: Quid tantum properas ad lectum? Dic mihi quid tibi sitprius! Narravitque ei totum ut acciderat. Permitte, inquit illa, karissimedomine, ut oculum sanum medicinali arte confirmem et carmine, ne ita eveniatde sano ut mihi evenit de iam percusso, quia dampnum tuum commune est nobis.Apponensque os suum ad oculum sanum tantum fovit quousque amicus a locoubi absconditus erat viro nesciente discessit. Tandemque se erigens: Modo,inquit, karissime vir, sum secura ne simile de hoc oculo eveniat, qualede altero evenit. Iam potes, si placet, ad lectum descendere. --Tunc discipulusait magistro: Bene me instruxisti, et quod de illarum artibus retulistisiticuloso et desideranti animo commendavi; nec quod inde scio pro divitiisArabum commutare volo. Sed si placet progredere, et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum valeamus edissere! --Faciam,inquit magister:
[p. 15]
Dictum est de quodam qui peregre proficiscens commisit uxorem suam suaesocrui. Uxor autem sua alium quendam adamavit et matri hoc indicavit. Quaecommota pro filia favit amori et convocans procum eundem coepit cum illoet filia epulari. Epulantibus illis supervenit maritus et hostium pulsavit.Et consurgens mulier procum abscondit et hostium postea domino aperuit.Qui postquam intravit, ut lectus sibi pararetur praecepit; nam quiescerevolebat quia lassus erat. Turbata mulier dubitavit quid faceret. Quod videns mater: Ne festines, inquit, filia, lectum parare, donec monstremus maritotuo lintheum quod fecimus. Et extrahens lintheum vetula quantum potuitunum cornu illius sustulit et alterum filiae sublevandum dedit. Sicquelintheo extenso delusus est maritus, quousque qui latuerat egredereturamicus. Tunc ait mulier filiae suae: Extende lintheum super lectum marititui, quia manibus tuis et meis est contextum. Cui maritus: Et tu, domina,scis tale lintheum parare? Et illa: O fili, multa huiusmodi paravi. --Adhaec discipulus: Mirabile quid audivi; sed vellem ut amplius me instrueres,quia quanto plus ingenium illarum attendo, tanto magis ad mei custodiamexacuor. Respondit magister: Adhuc tertium tibi dicam, et sic tibi ad instructionemexempla nostra sufficient. Discipulus: Ut placet.
Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre commisitconiugem suam socrui suae servandam. Uxor autem clam iuvenem quendam amavit,quod suae matri protinus indicavit. Illa vero amori consensit paratoqueconvivio ascivit iuvenem. Quibus epulantibus dominus veniens ianuam pulsavit.Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare. Sed mater cum amasio filiaeremanens, quia locus ubi absconderetur non erat, quid faceret prius dubitavit.Sed dum filia sua hostium aperiret marito, arripuit vetula nudum gladiumet commisit amasio iussitque ut ante hostium in introitu mariti filiaesuae stricto gladio staret, et si aliquid ei maritus loqueretur, nihilresponderet. Fecit ut iusserat. Hostioque aperto ut illum maritus sic starevidit, substitit et: Quis, inquit, tu es? Quo non respondente, cum primumobstupuisset, tunc magis extimuit. Respondit intus vetula: Care gener,tace, ne aliquis te audiat! Ad haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit,cara domina? Tunc mulier: Bone fili, venerant huc tres persequentes istum,et nos aperto hostio hunc cum suo gladio intrare permisimus, donec discederentqui illum interficere volebant. Qui nunc timens te aliquem ex illis essestupefactus nihil tibi respondit. Et ait maritus: Bene habeas, domina,quae hoc modo hunc liberasti a morte. Et introiens advocavit amasium uxorissuae [p. 16] et secum sedere fecit. Sicque dulcibus alloquiis delinitumcirca noctem exire dimisit. --Discipulus: Miranda dixisti; sed nunc magisillarum praesumptuosam admiror audaciam. Volo tamen ut adhuc mihi de earumingeniis si non fuerit grave dicas. Quanto enim magis dixeris, tanto maiorapromereberis. Ad quem magister: Nonne tibi sufficiunt ista? Tria tibi narravi,et tu nondum desinis instigare? Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitandonumerum, sed pauca sonuerunt verba. Dic ergo unum quod longa verbositatemeas repleat aures, et sic mihi sufficiet. Magister: Cave ne contingatinter nos quod inter regem et suum accidit fabulatorem. Discipulus: Quid,care magister, quid tandem accidit? Magister:
Rex quidam suum habuit fabulatorem, qui singulis noctibus quinque sibinarrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitusminime posset dormire pluresque solito quaesivit audire fabulas. Ille autemtres super hoc enarravit, sed parvas. Quaesivit rex etiam plures. Illevero nullatenus voluit; dixerat enim sicut iam visum fuerat sibi, multas.Ad haec rex: Plurimas iam narrasti, sed brevissimas. Vellem vero aliquamte narrare quae multis producatur verbis, et sic te dormire permittam.Concessit fabulator et sic incepit:
Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic autem in negotiationemproficiscens comparavit bis mille oves, singulas senis denariis. Acciditeo redeunte quod magna inundatio aquarum succresceret. Qui cum neque perpontem neque per vadum transire posset, abiit sollicitus quaerens quo cumovibus suis transvehi posset. Invenit tandem exiguam naviculam quae nisiduas oves una cum rustico ferre non valebat. Sed tandem necessitate coactusduas oves imponens aquam transiit. --His dictis fabulator obdormivit. Rexsiquidem illum excitans ut fabulam quam inceperat finiret commonuit. Fabulatorad haec: Fluctus ille magnus est, navicula autem minima et grex ovium innumerabilis: permitte ergo supradictum rusticum suas transferre oves, et quam incepifabulam ad finem perducam. --Fabulator etenim hoc modo regem longas audirefabulas gestientem pacificavit. Quodsi amplius me praedictis etiam subtexerealia compuleris, iam dicti praesidio exempli me deliberare conabor. Discipulus: Dictum est in antiquis proverbiis quod non eadem compunctione dolet quipro muneribus lacrimatur et qui sui dolore corporis gravatur. Neque regemadeo dilexit fabulator, sicut et tu me diligis. Voluit enim fabulis suiseum aliquantum [p. 17] seducere, tu vero me discipulum minime. Unde precorne iam promotam narrationem modo velis subducere; sed praelibata mulierumingenia diligenter pande. Magister:
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet formosam. Contigit forte quod orationis studio Romam vellet adire, sedalium custodem uxori suae nisi semetipsam noluit deputare, illius castismoribus satis confisus et probitatis honore. Hic autem parato comitatuabiit. Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter agens remansit.Accidit tandem quod necessitate compulsa a domo sua propria suam conventuravicinam egrederetur. Quae peracto negotio ad propria remeavit. Quam iuvenisaspectam ardenti amore diligere coepit et plurimos ad eam direxit nuntios,cupiens ab illa qua tantum ardebat amari. Quibus contemptis eum penitussprevit. Iuvenis cum se sic contemptum sentiret, dolens adeo efficiturut nimio infirmitatis onere gravaretur. Saepius tamen illuc ibat quo dominamegressam viderat, desiderans eam convenire; sed nequaquam praevaluit efficere.Cui prae dolore lacrimanti fit obvia anus religionis habitu decorata, quaerensquaenam esset causa quae eum sic dolere compelleret. Sed iuvenis quae insua versabantur conscientia minime detegere volebat. Ad quem anus: Quantoquis infirmitatem suam medico revelare distulerit, tanto graviori morboattritus fuerit. Quo audito narravit ei ex ordine quae sibi acciderantet suum propalavit secretum. Cui anus: De his quae iam dixisti Dei auxilioremedium inveniam. Et eo relicto ad propria remeavit. Et caniculam quamapud se habebat duobus diebus ieiunare coegit et die tertio panem sinapiconfectum ieiunanti largita est. Quae dum gustaret, prae amaritudine oculieius lacrimari coeperunt. Post haec vero anus illa ad domum pudicae feminaeperrexit quam iuvenis praedictus adeo adamavit. Quae honorifice pro magnareligionis specie ab eo suscepta est. Hanc autem sua sequebatur canicula.Cumque vidisset mulier illa caniculam lacrimantem, quaesivit quid haberetet quare lacrimaretur. Anus ad haec: Cara amica, ne quaeras quid sit, quiaadeo magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier vero magis instigabatut diceret. Cui anus: Haec quam conspicis canicula mea erat filia, castanimis ac decora. Quam iuvenis adamavit quidam; sed adeo casta erat ut eumomnino sperneret et eius amorem respueret. Unde dolens adeo efficitur utmagna
[p. 18]
aegritudine stringeretur: pro qua culpa miserabiliter haecsupradicta nata mea in
caniculam mutata est. His dictis prae nimio doloreerupit in lacrimas
anus illa. Ad haec femina: Quid ego, cara domina, similispeccati
conscia, quid, inquam, factura sum? Me etenim dilexit iuvenis quidam,sed
castitatis amore eum contempsi, et simili modo ei contigit. Cui anus:
Laudo tibi, cara amica, ut quam citius poteris huius miserearis et
quodquaerit facias, ne et tu simili modo in canem muteris. Si enim
scirem interiuvenem praedictum et filiam meam amorem, nunquam mea
mutaretur filia.Cui ait mulier casta: Obsecro ut consilium huius rei
utile dicas, ne propriaforma privata efficiar canicula. Anus: Libenter
pro Dei amore et animaeremedio meae et quia miseret me tui, hunc
supradictum iuvenem quaeram,et si quo inveniri poterit, ad te reducam.
Cui gratias egit mulier. Etsic anus artificiosa dictis fidem praebuit,
et quem promisit reduxit iuvenemet sic eos associavit. --Discipulus ait
magistro: Nunquam audivi tam mirabilequid, et hoc puto fieri arte
diaboli. Magister: Ne dubites! Discipulus: Spero quod si quis homo tam
sapiens erit ut semper timeat se posse decipiarte mulieris, forsitan se
ab illius ingenio custodire valebit. Magister: Audivi de quodam homine
qui multum laboravit ut suam custodiret uxorem,sed nihil profuit.
Discipulus: Magister, dic mihi, quid fecit, ut meliussciam si quam
duxero illam custodire. Magister:
Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris,et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit quaerere consiliumet sapientiorem illius regionis adiit hominem et qualiter custodire possetquam ducere volebat quaesivit uxorem. Sapiens vero hoc audiens dedit sibiconsilium quod construeret domum altis parietibus lapideis poneretque intusmulierem daretque sibi satis ad comedendum et non superflua indumenta faceretqueita domum quod non esset in ea nisi solum hostium solaque fenestra perquam videret, et tali altitudine et tali compositione per quam nemo possetintrare vel exire. Iuvenis vero audito consilio sapientis, sicuti ei iusserategit. Mane vero quando iuvenis de domo exibat, hostium domus firmabat,et similiter quando intrabat; quando autem dormiebat, sub capite suo claves
[p. 19]
domus abscondebat. Hoc autem longo tempore egit. Quadam vero diedum
iuvenis ad forum iret, mulier sua, ut erat solita facere,
ascenditfenestram et euntes et regredientes intente aspexit. Haec una
die cum adfenestram staret, vidit quendam iuvenem formosum corpore atque
facie. Quoviso statim illius amore succensa fuit. Mulier haec amore
iuvenis succensaet ut supradictum est custodita coepit cogitare quo modo
et qua arte possetloqui cum adamato iuvene. At ipsa plena ingenio ac
dolositatis arte cogitavitquod claves domini sui furaretur dum dormiret.
Et ita egit. Haec vero assuetaerat dominum suum unaquaque nocte vino
inebriare, ut securius ad amicumsuum posset exire et suam voluntatem
explere. Dominus vero illius philosophicisiam edoctus monitis sine dolo
nullos esse muliebres actus coepit excogitarequid sua coniunx strueret
frequenti et cotidiana potatione. Quod ut suboculo poneret, se finxit
ebrium esse. Cuius rei mulier inscia de lectonocte consurgens perrexit
ad hostium domus et aperto hostio exivit ad amicum.Vir autem suus in
silentio noctis suaviter consurgens venit ad hostiumet apertum clausit
et firmavit et fenestram ascendit stetitque ibi donecin camisia sua
mulierem suam nudam revertentem vidit. Quae domum redienshostium clausum
invenit; unde animo multum condeluit et tandem hostiumpulsavit. Vir
mulierem suam audiens et videns ac si nesciret interrogavitquis esset.
At ipsa culpae veniam petens et nunquam amplius se hoc
facturampromittens nihil profecit. Sed vir iratus ait quod eam intrare
non permitteret,sed esse suum suis parentibus ostenderet. At ipsa magis
ac magis clamansdixit quod nisi hostium domus recluderet, in puteum qui
iuxta domum eratsaliret et ita vitam finiret, sicque de morte sua amicis
et propinquisrationem reddere deberet. Spretis minis dominus suae
mulieris intrare nonpermisit. Mulier vero plena arte et calliditate
sumpsit lapidem, quem proiecitin puteum hac intentione ut vir suus
audito sonitu lapidis in puteum ruentisputaret sese in puteum cecidisse.
Et hoc peracto mulier post puteum seabscondit. Vir simplex atque
insipiens audito sonitu lapidis in puteumruentis mox et absque mora de
domo egrediens celeri cursu ad puteum venit, putans verum esse
[p. 20]
quod mulierem audisset cecidisse. Mulier verovidens hostium domus
apertum et non oblita suae artis domum intravit firmatoquehostio
ascendit fenestram. Ille autem videns se esse deceptum inquit: Omulier
fallax et plena arte diaboli, permitte me intrare et quicquid
mihiforisfecisti me condonaturum tibi crede! At illa eum increpans
introitumquedomus omnimodo facto atque sacramento denegans ait: O
seductor, tuum esseatque tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia
unaquaque nocte es solitusita furtim a me exire et meretrices adire. Et
ita egit. Parentes vero haecaudientes atque verum esse existimantes
increpaverunt eum. Et ita mulierilla liberata arte sua flagitium quod
meruerat in virum retrusit. Cui nihilprofuit, immo obfuit mulierem
custodisse: nam iste etiam accidit cumulusmiseriae quod existimatione
plurimorum quod patiebatur meruisse crederetur.Unde quidem bonis
compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris
maliloquium incestitatis tulit supplicium.
Discipulus: Nemo est qui se a mulieris ingenio custodire possit, nisiquem Deus custodierit, et haec talis narratio, ne ducam uxorem, est magnadehortatio. Magister: Non debes credere omnes mulieres esse tales, quoniammagna castitas atque magna bonitas in multis reperitur mulieribus, et sciasin bona muliere bonam societatem reperiri posse, bonaque mulier fideliscustos est et bona domus. Salomon in fine libri proverbiorum suorum composuitviginti duos versus de laude atque bonitate mulieris bonae. Discipulusad haec: Bene me confortasti! Sed audisti tamen aliquam mulierem quae suisensus ingenium niteretur mittere in bonum? Magister ait: Audivi. Discipulus: Refer mihi de illa, quia videtur mihi res nova! Magister:
[p. 21]
plenus nequitia illum nunquam antea se vidisse dicebat.Ille vero sic deceptus perrexit ad
probos homines regionis illius, et quomodotractavisset eum homo ille cui
pecuniam commiserat, eis retulit. Vicinivero illius de eo talia
audientes credere noluerunt, sed nihil hoc essedixerunt. Sed qui
pecuniam perdiderat unaquaque die ad domum illius quiretinebat iniuste
pecuniam, ibat blandisque precibus eum deprecabatur utpecuniam redderet.
Quod deceptor audiens increpavit eum dicens ne ampliustale quid de eo
diceret vel ad eum veniret; quod si faceret, poenas exmerito subiret.
Auditis minis illius qui eum deceperat tristis coepit redire.Et in
redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae. Haecautem
baculo suo fragiles artus sustentabat et per viam lapides laudandoDeum
ne transeuntium pedes laederetur locabat. Quae videns hominem
flentem--cognovit enim eum esse extraneum --commota pietate in
angiportum vocavitet quid ei accidisset interrogavit. At ille ordine
narravit. Femina veroauditis verbis illius hominis inquit: Amice, si
vera sunt quae retulisti,feram tibi inde auxilium. Et ille: Quomodo
potes hoc facere, ancilla Dei? At illa inquit: Adduc mihi hominem de
terra tua, cuius factis et dictisfidem habere possis. At ille adduxit.
Deinde decepti socio praecepit decemcofros exterius pretiosis depictos
coloribus atque ferro deargentato ligatoscum bonis serraturis emere et
ad domum sui hospitis afferre lapidibusquecomminutis implere. At ipse
ita egit. Mulier vero ut vidit omnia illa quaepraeceperat esse parata
ait: Nunc decem homines perquire, qui euntes addomum illius qui te
decepit mecum et cum socio tuo deferant cofros, unuspost alium venientes
ordine longo; et quam cito primus venerit ad domumillius hominis qui te
decepit et requiescet ibi, veni et interroga pecuniamtuam! Et ego tantum
confido in Deum quod reddita tibi tua pecunia erit.At ipse sicut vetula
iusserat egit. Quae non oblita incepti quod praedixeratiter incepit. Et
venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit: Quidam homo de
Hyspania mecum hospitatus fuit et vult Mech adire; quaeritqueantea
pecuniam suam quae est in decem cofris servandam alicui bono hominidonec
revertatur commendare. Precor itaque ut mei causa in aede tua
illamcustodias; et quia audivi et scio te bonum hominem esse et fidelem,
noloaliquem alium praeter te solum huius pecuniae commendationi adesse.
Etdum ita loqueretur,
[p. 22]
venit primus deferens cofrum, aliis a
longeiam apparentibus. Interim deceptus praeceptorum vetulae non oblitus
postprimum cofrum sicut ei praeceptum fuerat venit. Ille vero qui
pecuniamcelaverat, plenus nequitia ac mala arte, ut vidit hominem
venientem cuipecuniam celaverat, timens ne, si pecuniam requireret,
alius qui adducebatsuam pecuniam non committeret, contra eum ita dicendo
perrexit: O amice,ubi fuisti et ubi tantum diutinasti? Veni et accipe
pecuniam tuam meaefidei iam diu commendatam, quoniam inveni et amodo
taedet me custodireillam! At ille laetus atque gaudens recepit pecuniam
gratias agens. Vetulaautem ut vidit hominem pecuniam habentem, surrexit
atque inquit: Ibimusego et socius meus contra cofros nostros et
festinare praecipiemus. Tuvero expecta donec redeamus et bene serva quod
iam adduximus! Ille autemlaetus animo quod acceperat servavit
adventumque eorum --quod adhuc potest--expectavit. Et ita bono ingenio
vetulae reddita fuit viro summa pecuniae.
Discipulus: Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod aliquisphilosophus subtilius cogitaret per quod levius vir pecuniam suarum recuperaret.Magister: Bene posset philosophus suo facere naturali ingenio et artificiali,secreta etiam naturae rimando, quod mulier solo fecit naturali ingenio. Discipulus: Hoc bene credo. Sed si aliquid philosophorum huiusmodi reposuistiin cordis armariolo, largire mihi discipulo, et ego fideli memoriae commendabo,ut quandoque condiscipulis lacte philosophico educatis delicatissimum largiripossum alimentum. Magister:
Contigit quod quidam homo habuit filium, cui post mortem suam nihilpraeter domum dimisit. Iste cum magno labore corpori suo vix etiam quaenatura exigit suppeditabat, et tamen domum suam licet magna coactus inediavendere nolebat. Habebat autem puer iste quendam vicinum valde divitem,qui domum pueri emere cupiebat ut suam largiorem faceret. Puer autem necprece nec pretio vendere volebat. Quod postquam dives ille comperit, quibusingeniis et quibus artibus puero subtraheret domum cogitavit. At iuvenissecundum posse suum familiaritatem eius devitavit. Denique contristatusdives ille causa domus et quod non
[p. 23]
posset puerum decipere, quadamdie venit ad puerum et inquit ei: O puer,
accommoda mihi parvam tuae partemcuriae pretio, quoniam in ea sub terra
decem tonellos cum oleo custodirevolo; et nihil tibi nocebunt, et
habebis inde aliquod sustentamentum vitae.Puer autem coactus necessitate
concessit et dedit illi claves domus. Iuvenisvero interim more solito
liberis liberaliter serviens victum perquisivit.At dives homo acceptis
clavibus curiam iuvenis suffodiens quinque tonellosplenos oleo ibi
recondidit et quinque dimidios. Et hoc facto iuvenem advocavitclavesque
domus illi tribuens ait: O iuvenis, oleum meum tibi committoatque in tua
custodia trado. Iuvenis simplex putans omnes tonellos esseplenos in
custodia recepit. At post longum tempus contigit quod in terrailla oleum
carum fuit. Dives hoc videns puero inquit: O amice, veni etiuva me oleum
meum effodere quod tuae iam dudum mandavi custodiae, et laborispraemium
accipies et tutelae. Iuvenis audita prece cum pretio diviti concessit,ut
secundum posse suum cum iuvaret. Dives vero non oblitus fraudis
suaenequissimae adduxit homines, ut oleum emerent. Quibus adductis
terram aperueruntet quinque plenos tonellos et quinque dimidios
invenerunt. Perceptis talibusadvocavit puerum ita dicendo: Amice, causa
tuae custodiae amisi oleum: insuper quod tibi commisi, fraudulenter
abstulisti. Quapropter volo utmea mihi restituas. His dictis eum accepit
et vellet nollet ad iustitiamdeduxit. Iusticia eum videns accusavit, sed
iuvenis quid contra diceretnescivit. Sed tamen indutias unius diei
quaesivit. Quod iusticia, quiaiustum erat, concessit. In civitate autem
illa morabatur quidam philosophus,qui cognominabatur Auxilium Egentium,
bonus homo atque religiosus. Iuvenisautem audito bonitatis illius
praeconio perrexit ad eum quaesivitque abeo consilium dicens: Si vera
sunt quae multis referentibus de te mihi dictasunt, more domestico fer
mihi auxilium, etenim iniuste accusor. Philosophusaudita prece iuvenis
interrogavit si iuste vel iniuste accusarent eum.Iuvenis vero quod
iniuste accusaretur, firmavit sacramento. Audita reisinceritate
philosophus pietate commotus ait: Auxiliante Deo feram tibiauxilium; sed
sicut a iustitia respectum usque in crastinam diem accepisti,quin eas ad
placita dimittere noli, et ero ibi paratus succurrere tuaeveritati atque
eorum nocere falsitati. Iuvenis autem quod philosophus eiiusserat egit.
Mane autem facto venit philosophus ad iustitiam. Quem postquamvidit
iustitia, ut sapientem et philosophum vocavit vocatumque iuxta sesedere
fecit. Inde iustitia vocavit accusantes et accusatum et praecepitquod
suorum recordarentur placitorum; et ita fecerunt. Illis vero sic
coramastan-
[p. 24]
tibus iustitia ait philosopho quod causas eorum
audiret etinde iudicium faceret. Inde philosophus: Praecipe nunc,
iustitia, clarumoleum de quinque tonellis plenis mensurari, et scias
quantum sit ibi clariolei; et similiter de quinque dimidiis, et scias
quantum clari olei ibifuerit. Deinde spissum oleum de quinque plenis
tonellis sit mensuratum,et scias quantum spissi olei fuerit ibi; et
similiter de dimidiis quinquefacias mensurari, et scias quantum spissi
olei in eis sit. Et si tantumspissi olei inveneris in dimidiis tonellis
quantum et in plenis, sciasoleum fuisse furatum. Et si in dimidiis
tonellis inveneris talem partemspissitudinis qualem oleum clarum ibi
existens exigit, quod quidem et inplenis tonellis invenire poteris,
scias oleum non fuisse furatum. Iustitiahaec audiens confirmavit
iudicium, factumque est ita. Et hoc modo iuvenisevasit sensu philosophi.
Finitis placitis iuvenis philosopho grates reddidit.Tunc philosophus ait
illi: Nunquamne illud philosophi audisti: Non emasdomum, antequam
cognoscas vicinum? Ad haec iuvenis: Primum habuimus domum,antequam iuxta
nos hospitaretur. Cui philosophus: Primum vendas domum quammaneas iuxta
malum vicinum. --Discipulus: Tale iudicium apparet esse philosophi,et
hoc est gratia Dei et merito vocatus est hoc nomine Auxilium
Miserorum.--Tum discipulus: Etsi iam audita mente sedeant, ad audiendum
plura animumincitant. Magister inquit: Libenter tibi dicam, et sic incipit:
Dictum fuit de quodam divite in civitatem eunte quod sacculum milletalentis plenum deferret secum et insuper aureum serpentem oculos habentemiacinctinos in sacculo eodem. Quod totum simul amisit. Quidam vero pauperiter faciens illud invenit deditque uxori et quomodo invenisset retulitei. Mulier hoc audiens ait: Quod deus dedit, custodiamus! Alia die praecoper viam ita clamando perrexit: Qui talem censum invenit, reddat et absquealiquo forisfacto centum talenta inde habeat! Hoc audiens inventor censusdixit uxori: Reddamus censum, et absque aliquo peccato centum talenta indehabebimus! Ad haec mulier: Si Deus voluisset eum censum habere, non amisisset.Quod Deus donavit, custodiamus! Inventor census quod redderetur laboravit,at ipsa omnimodo denegavit. Et tamen vellet nollet mulier, dominus reddiditet quod praeco promiserat expetiit. Dives autem plenus nequitiae ait: Adhucalium serpentem mihi deesse sciatis. Hoc prava intentione dicebat, ut pauperihomini talenta non redderet promissa. Pauper vero se nihil amplius invenissedicebat. At homines civitatis illius diviti faventes, pauperi deroganteset inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes illum ad iustitiamdetraxerunt. Pauper autem clamando, ut supra-
[p.25]
dictum est, se nihilamplius invenisse iuravit. Sed dum sermo
huiuscemodi pauperum divitumqueper ora discurreret, ministris
referentibus tandem percussit aures regis.Quod simul audivit, divitem et
pauperem et pecuniam sibi praesentari praecepit.Adductis omnibus rex
philosophum qui vocabatur Auxilium Miserorum cum aliissapientibus ad se
vocavit eisque accusatoris vocem et accusati audire etenodare praecepit.
Philosophus hoc audiens commotus pietate pauperem adse vocavit et ait ei
secrete: Dic mihi, frater, si huius hominis pecuniamhabueris; quodsi non
habueris, auxiliante Deo te liberare conabor. Ad haecpauper: Scit Deus
quod reddidi quantum inveni! Inde philosophus ad regem: Si rectum inde
iudicium vobis audire placuerit, dicam. Rex hoc audiensut indicaret
rogavit. Tunc philosophus regi: Iste homo dives bonus multumest et
credibilis et veritatis magnum habet testimonium, et non est
credibileeum aliquid interrogare quod non amisisset. Et ex alia parte
credibilequidem mihi videtur quod iste pauper homo nihil amplius invenit
quam quodreddidit, quia malus homo si esset, non quod reddidit redderet,
immo totumcelaret. Inde rex: Quid autem iudicas inde, philosophe?
Philosophus: Orex, sume censum et da ex eo pauperi centum talenta, et
quod remanseritserva donec veniat qui censum interroget, quia non est
hic, cuius istecensus sit; et iste dives homo eat ad praeconem et faciat
interrogare sacculumcum duobus serpentibus. Regi autem placuit hoc
iudicium atque omnibus ibicircumstantibus. Dives vero qui sacculum
perdiderat, hoc audiens inquit: Bone rex, dico tibi in veritate censum
istum fuisse meum, sed quia volebampauperi homini quod praeco promiserat
auferre, dixi adhuc mihi alium serpentemdeesse. Sed modo, rex, mei
miserere et quod praeco promisit reddam pauperi.Rex inde suum tradidit
censum diviti, dives autem pauperi, et ita philosophussensu atque
ingenio pauperem liberavit.
Discipulus: Apparet hoc esse ingenium philosophiae, et hoc exemplo nonest mirum quod de duabus mulieribus Salomon iudicavit.
[p. 26]
[p. 27]
Arabs castigavit filium suum: Fili, si fueris in via cum
aliquosocio, dilige eum sicut te ipsum et non mediteris aliquem
decipere, neet tu decipiaris, veluti duobus contigit burgensibus et
rustico. Filius: Pater, refer mihi, ut aliquid utilitatis inde capiant
posteri. Pater:
[p.28]
amplius rediturum et surrexi et
panem comedi. --Et pater: O fili, sicevenit eis qui socium decipere
voluerunt, quia suo ingenio decepti fuerunt.Tunc filius: Ita evenit eis,
sicut in proverbio dictum est: Qui totum voluit,totum perdidit. Haec
autem natura est canis, cui faverunt illi: quorumunus alii cibum auferre
cupit. Sed si naturam cameli sequerentur, mitioremnaturam imitarentur.
Nam talis est natura cameli, quando insimul daturpraebenda multis, quod
nullus eorum comedet, donec omnes insimul edant;et si unus ita
infirmatur quod nequeat comedere, donec removeatur aliiieiunabunt. Et
isti burgenses postquam volebant animalis naturam sibi
assumere,mitissimi animalis naturam sibi debuissent vendicare; et merito
cibum amiserunt.Quin etiam hoc eis evenisse voluissem, quod magistro meo
narrante iam dudumaudivi evenisse incisori regis pro discipulo suo
Nedui, videlicet quodfustibus caederentur. Pater ad haec: Dic mihi,
fili, quid audisti? Quomodocontigit discipulo, quoniam talis narratio
animi erit recreatio? Filius:
[p. 29]
Ad hoc eunuchus: Tu benedicaris, quia amodo mihi et meis providebo. Talibus
dictis Nedui sequenti die magistri sui forfices secreto abscondit.At
incisor quaerens forfices et non inveniens coepit manibus terram
percutereet huc et illuc aspicere suaque sede surgere et scamnum super
quod sedebatmanu demovere. Hoc videns eunuchus statim suos vocavit
clientes et praecepitincisorem ligari et ne aliquos verberaret, graviter
verberari. Sed incisorclamabat ita dicendo: Quid forisfeci? Ut quid
talibus me afficitis verberibus?At illi acrius verberando tacebant.
Quando autem lassi fuerunt verberandoet ipse vapulando, exosum vitae
solverunt. Qui respirans, sed longo temporisintervallo quaesivit ab
eunucho, quid forisfecisset. Cui eunuchus: Dixitmihi Nedui discipulus
tuus quod quandoque insanires nec nisi vinculis etverberibus correptus
cessares; et ideo te ligavi et verberavi. Hoc auditoincisor Nedui
discipulum suum vocavit et ait: Amice, quando novisti meesse insanum? Ad
haec discipulus: Quando me mel non comedere scivisti?Eunuchus et alii
hoc audientes riserunt et utrumque merito poenas suscepisseiudicaverunt.
Ad haec pater: Merito hoc illi accidit, quia si custodisset quod Moysespraecepit, ut diligeret fratrem suum sicut se ipsum, hoc ei non evenisset.
Castigavit sapiens filium suum: Vide ne imponas aliquod crimen sociotuo, serio vel ludo, ne ita tibi contingat, sicut duobus ioculatoribuscontigit ante regem. Ad haec filius: Narra mihi, pater, obsecro. Pater: Fiat.
Alius: Turpe quidem est multum diviti homini esse avarum, mediocri autemhomini pulchrum est esse largum.
[p. 30]
Discipulus ait: Diffinitionem largi et avari et prodigi
mihisubscribe. Pater: Qui dat quibus dandum est et retinet quibus
retinendumest, largus est. Et qui prohibet quibus prohibendum est et
quibus non estprohibendum, avarus est. Et qui dat quibus est dandum et
quibus non estdandum, prodigus est.
Alius: Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento.
Alius: Utilia perquire magno sensu, non magna velocitate.
Alius: Ne respicias ditiorem te, ne in Deum pecces, sed respice pauperioremte, et inde grates Deo redde.
Alius: Non deneges Deum pro paupertate, et pro divitiis noli superbire.
Alius: Qui multa cupit, semper maiorum fame tabescit.
Alius: Si vis in hoc saeculo tantum habere quantum sufficere poteritnaturae, non multa decebit te congregare. Et si cupido satisfacere voluerisanimo, licet congregatis quaecumque in toto mundi ambitu continentur divitiis,sitis tamen ardebit habendi.
Alius: Qui parce sua dispendit, diu durant ei possessa.
Alius: Radix pacis est aliena non cupere, et fructus eius est requiemhabere.
Alius: Qui vult relinquere saeculum, videat ne aliquid retineat quodsi illius partium, quoniam tantundem valeret, ac si paleis ignem extingueret.
Alius: Qui pecuniam congregat, multum laborat et vigiliis tabescit neperdat; ad ultimum dolet, quando perdit quod obtinuerat.
Dispiculus magistro: Laudas congregare pecuniam? Magister: Ita! Acquire,sed iuste et in bono dispende nec in thesauro reconde.
Alius: Ne desideres res alterius, et ne doleas de amissis rebus, quoniamdolore nihil erit recuperabile. Unde dicitur quod
[p. 31]
dum in suo ille fatigatus
quiesceretpomario, quaedam avicula super arborem cantando delectabiliter
sedit. Quamut vidit et eius cantum audivit, deceptam laqueo sumpsit. Ad
quem avis: Cur tantum laborasti me capere, vel quod proficuum in mei
captione sperastihabere? Ad haec homo: Solos cantus tuos audire cupio.
Cui avis: Pro nihilo,quia retenta nec prece nec pretio cantabo. At ille:
Nisi cantaveris, tecomedam. Et avis: Quomodo comedes? Si comederis
coctam aqua, quid valebitavis tam parva? Et etiam caro erit hispida. Et
si assata fuero, multo minorero. Sed si me abire dimiseris, magnam
utilitatem ex me consequeris. Atille contra: Quale proficuum? Avis:
Ostendam tibi tres sapientiae maneriasquas maioris facies quam trium
vitulorum carnes. At ille securus promissiavem abire permisit. Cui avis
ait: Est unum de promissis: ne credas omnibusdictis! Secundum: quod tuum
est, semper habebis! Tertium: ne doleas deamissis! Hoc dicto avicula
arborem conscendit et dulci canore dicere coepit: Benedictus Deus qui
tuorum oculorum aciem clausit et sapientiam tibi abstulit,quoniam si
intestinorum plicas meorum perquisisses, unius ponderis unciaeiacinctum
invenisses. Hoc ille audiens cepit flere et dolere atque palmispectus
percutere, quoniam fidem dictis praebuerat aviculae. Et avis aitilli:
Cito oblitus es sensus quem tibi dixi! Nonne dixi tibi: non
credequicquid tibi dicetur? Et quomodo credis quod in me sit iacinctus
qui situnius unciae ponderis, cum ego tota non sim tanti ponderis? Et
nonne dixitibi: Quod tuum est, semper habebis? Et quomodo potes lapidem
habere deme volante? Et nonne dixi tibi: Ne doleas de rebus amissis? Et
quare proiacincto qui in me est doles? Talibus dictis deriso rustico
avis in nemorisavia devolavit.
Castigavit Arabs filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris praesentia,ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico.
[p. 32]
[p.33]
puteo lupum dimisit. Et ita quiapro futuro quod praesens erat
dimisit, lupus boves et caseum perdidit.
Alius castigavit filium suum dicens: Ne credas omni quod audies consilio,donec prius an sit utile probatum fuerit in aliquo, ne contingat tibi sicutlatroni contigit, qui consilio domini domus cuiusdam credidit. Ad haecfilius: Quomodo, pater, evenit ei? Pater:
[p. 34]
quis es qui ita cecidisti? Cui latro: Ego sum ille fur infelixqui tuis
credidi fallacibus dictis. --Ad haec filius: Tu benedicaris,
quoniamdolosa edocuisti me vitare consilia.
Alius: Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum,quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
Alius: Si fueris in aliquo bono, ne pecces serva, quoniam saepissimemaximum comminuitur bonum vel amittitur.
Item: Rex qui rector verax est, virga Dei in terra est; et ille quiobedit virgae, obedit rectori; et ille qui non obedit virgae, non obedit Deo.
Alius: Qui malum dicit de rege, ante tempus suum morietur.
Alius: Diutius patitur Deus regnum regis in sua persona peccantis, sibonus sit gentibus et mitis, quam faceret in sua persona iusto regi, simalus esset gentibus et crudelis. --Aristotiles in epistola sua castigavitregem Alexandrum ita dicens: Melius est cum paucis pace tuos regere quammagnam militiam tenere. --Item: Tene rectam iustitiam inter homines, etdiligent te; nec properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutiusexpectabit te amicus et diutius timebit te inimicus.
[p. 35]
Sed si aliquidest in me quod sit reprehendendum, dicite et vestro
iudicio corrigere festinabo.Philosophi: De criminalibus in corpore
vestro nullum scimus nec quid nobiset vobis venturum sit cognoscimus.
Sed hic prope viam trium dierum moraturquidam sapiens homo nomine
Marianus, qui per spiritum sanctum loquitur.Ad eum ergo de philosophis
vestris aliquos legate, per quos vobis quidin tota vita vestra sit
venturum declarabit. His ita peractis septem philosophosad eum misit.
Qui postquam quam prius inhabitaverat intravere urbem, desertamillius
invenere maximam partem. Sed illis quaerentibus hospitium Marianidictum
fuit quod ipse et multi de concivibus petiissent heremum. His
auditisperrexerunt ad eum philosophi. Quos ut vidit sapiens ait: Venite
venite,legati regis inobedientis! Deus enim ei in custodia diversas
nationes subdidit,quarum non rectus gubernator, sed immitis exstitit.
Deus tamen qui illumet illius subditos de eadem et non de diversa
materia creavit, eius immoderatamdiu passus nequitiam multimodis
correptionibus ut converteretur admonuit.Sed tandem omnino ad malum eius
pertinaci animo in illius necem immisericordeset barbaras suscitavit
gentes. Et hoc dicto tacuit sapiens homo. Quod audientesphilosophi
mirabantur et universi qui aderant. Die autem tertia
philosophisquaerentibus licitum repatriandi reverendus ille prophetico
spiritu dixit: Revertimini, quoniam mortuus est dominus vester, et Deus
iam novum regemibi imposuit qui sit rectus gubernator et mitis gentibus
subditis. Auditistalibus de septem qui venerant philosophis tribus cum
praedicto sapientein heremo remanentibus quatuor repatriaverunt. Qui
omnia, sicut eis praedictum fuerat, vera et constituta invenerunt.
Arabs dixit filio suo: Ne moreris in civitate regis, cuius dispensamaior fuerit quam redditus.
[p. 36]
utfratrem viseret, iter incepit. Praemisso tandem
nuntio, ne subitus autimprovisus veniret, qui de adventu suo fratri
referret, civitati in quafrater aderat appropinquavit. Audito fratris
adventu frater occurrit eiet hilari vultu accurate eum suscepit.
Transactis vero aliquot diebus,proviso tempore et loco, regi inter
cetera quae sciebat placere, etiamsuum fratrem advenisse retulit. Cui
rex: Si frater tuus tecum in meo regnoremanere adquieverit, omnia tecum
illi --etiam mearum custodiam rerum Òcommunia esse concedo. Quodsi
laborem renuerit, in hac civitate largaspossessiones ei dabo et omnes
consuetudines et quae mihi facere deberetcondonabo. Si vero demum tactus
amore natalis soli repatriare voluerit,plurima vestimentorum mutatoria
et quaecumque ei necessaria fuerint, largirecum habundantia. Auditis
sermonibus regis frater fratrem convenit et quantadominus promiserat,
ordine retaxavit. Cui frater: Si vis ut tecum morer,ostende mihi quanti
sint redditus regis. Ipse autem omnes ostendit. Deindeinterrogavit
quantas dispensas rex faceret. Quod et ipse indicavit. Tuncipse
computavit cum fratre quod tantus erat redditus quanta et dispensa.Et
dixit fratri: Amice, video quod tanta est regis dispensa quantus
etredditus. Sed si surrexerit bellum regi vestro vel aliquid tale, unde
procurabitmilites suos vel unde inveniet eis nummos? Frater: Aliquo
consilio adquiremus.Cui frater: Timeo ne census meus sit pars huius
consilii, et ideo vale,quia nolo hic amplius morari.
Dixit philosophus: Rex est similis igni: cui si nimis admotus fueris,cremaberis; si ex toto remotus, frigebis.
[p. 37]
non magnumhabebit proficuum. --Filius: Nihil peius contingit
homini quam diu regiservire et nihil boni adquirere. Pater: Hoc multis
iam evenit; et ideopraecipit philosophus ne quisquam nimis moretur in
servitio regis. --Aliusphilosophus dixit: Qui servit regi ut ita dicam
sine fortunio, hoc saeculumperdit et aliud.
Filius: Si quis invitaverit me ad prandium, quomodo respondebo: concedamstatim annon? Pater: Fac sicut auctoritas Iudaeorum praecipit! Dicit enim: Si quis invitaverit te, videas personam invitantis. Si enim magna personafuerit, statim concede; sin autem, secundum quod erit vel secunda vel tertiavice. Hoc etiam refertur de Habraam:
Quadam enim die dum coram sua staret ianua, transeuntes sub humana specievidit tres angelos. Quos ipse suam domum intrare honesto vultu rogavit, pedes lavare, ciborum refectionen sumere, lassos artus sompno recreare. Ipsi vero, quoniam magna persona erat, concesserunt eius petitioni. Cumautem ad Loth venissent et iterum atque iterum rogarentur quod tectum eiussubintrarent, quia autentica non erat persona, velut coacti annuerunt.
Iuvenis senem interrogavit: Cum invitatus fuero ad prandium, quid faciam: parum vel nimis comedam? Cui senex: Nimis! Quoniam si amicus tuus fueritqui te invitavit,
[p. 38]
multum gaudebit; si autem inimicus,
dolebit.Hoc audito risit puer. Ad quem senex: Quid rides? Puer:
Recordatus sumverbi quod audivi de Maimundo nigro.
Quidam enim senex quaesivit ab eo, quantum posset comedere. Cui ipse: De cuius prandio, de meo vel de alterius? At ille: De tuo. Maimundus: Quantominus possum. Senex: De alterius quantum? Maimundus: Quanto magis possum.
Senex: Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur vel eo amplius in eo invenitur.Iuvenis: Multum placet mihi de eo audire, quia quicquid de eo est, derisoriumest; et si quid de eius dictis vel factis mente retines, eloquere, et habebopro munere. Senex:
[p. 39]
exterritusfuit mulus. Dominus: Quid agit genitrix
eius? Servus: Prae nimio dolorenati mortua est. Dominus: Quis custodit
domum? Servus: Nullus, quoniamin cinerem vertitur et quicquid in ea
erat. Dominus: Quomodo combusta fuit?Servus: Eadem nocte qua domina
mortua fuit, pedissequa quae vigilabat prodomina, oblita fuit candelam
in thalamo, et ita combusta est domus tota.Dominus: Pedissequa ubi est?
Servus: Ipsa volebat ignem extinguere, etcecidit trabs super caput eius
et mortua est. Dominus: Tu quomodo evasisti,cum tam piger sis? Servus:
Cum viderem pedissequam defunctam, effugi. ÒTunc dominus contristatus
valde ad vicinos suos venit orans eos ut recipereturin alicuius domo et
hospitaretur. Interea obviavit cuidam amico suo. Quicum videret eum
tristem, interrogavit quare ita tristaretur. Ipse veroretulit sibi
omnia, quae dixerat sibi servus. Amicus autem desolato retulitversus
amico, ut consolaretur eum, dicens: Amice, noli desolari, quia
multotienscontingit homini tam graves adversitatum inundationes
sustinere quod desidereteas etiam inhonesta morte finire; et statim
eveniunt ei tanta commoda quodprorsus dulce sit ei praeteritarum
reminisci adversitatum. Sed humanarumrerum tam immensa fluctuatio
variante meritorum ordine summi rectoris distinguiturarbitrio. Haec
etiam prophetae Iob corroborantur exemplo: cuius animumnon pessumdedit
amissio rerum.
Dixit Arabs filio suo: Fili, cum forte contigerit tibi aliquid adversi,noli nimis desolari nec nimis inde tristari, quoniam hoc est genus Deumnegandi; sed Deum semper debes laudare tam de adversitate quam de prosperitate.Multa enim mala contingunt hominibus quae eveniunt eis ut maiora mala effugiant;et multa mala contingunt, quae in bono finiuntur. Et ideo laudare debesDeum in omnibus et in eo confidere, sicut dixit versificator: Cum fuerisin tristitia, nihil inde sollicitus eris, sed omnia in dispositione Deipermitte et renuntia semper bonum futurum, et ita eris oblitus malorum,quia multa mala eveniunt, quae in bono finiuntur.
Philosophus ait: Huius saeculi bona sunt commixta; non enim comedesmel sine veneno.
[p. 40]
Alius: Quaecunque in saeculo sunt, commutabilia sunt; et quaeex
eis tibi bona sunt ventura, licet sis debilis, tamen habebis, et
malumviribus devitare non poteris.
Alius: Quod pigro assequi desiderata donant, idem consequi cupita velocinegant.
Alius:
[p.41]
sibi servis, non ipsa tibi. Itaque servuses eius qui mihi servit.
Tunc rex defixo paululum visu sic coepit loqui: Ut patet in verbis tuis,
nihil meae potentiam gloriae vereris. Cui philosophusin angustam suae
mentis sedem receptus ait: Scis ipse nimium tibi ambitionemrerum
mortalium dominatam fuisse et materiam gerendis rebus te optavisse,quo
ne virtus tua ut ipse fateris consenesceret tacita; sed ob
cupidinemgloriae sicut rei sinceritas est fecisti adipiscendae. Quae
gloria quamsit exilis et totius vacua ponderis, sic considera: Tuae
praeteritae gloriaepotentia, utpote quae iam nulla est, metuenda non
est; sed neque futura,cuius eventus dubitabilis et incertus est; de
praesenti constat quod itaparva est quod momentanea quasi in ictu oculi
sit annullanda: ob hoc ergoin nulla parte sui est formidanda.
--Perceptis itaque philosophi verbisrex ait complicibus suis: Servus Dei
est! Videte ne quid molestum ei faciatisaut inhonestum.
Alius: Saeculum est quasi transitus: ob hoc itaque cum honestate tibiomnia provide, quia brevis est cursus vitae.
Alius: Saeculum est quasi pons: transi ergo, ne hospiteris.
Et alius: Saeculum est quasi pons instabilis: cuius introitus est matrisuterus, et eiusdem mors erit exitus.
Dicit versificator:
Est enim domus delitiarum deo famulantium; est et diversa poenas promerentium.
Arabs interrogavit patrem: Quomodo domum delitiarum et gloriam eiuslucrari potero? Pater: Quicquid melius et pretiosius habes, repone in eacustodiendum, et invenies cum illuc veneris tibi paratum. Filius: Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum novi adire? Pater: Audi quod fecit filius consiliarii regis post obitum patris. Filius: Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire. Pater:
[p. 42]
[p. 43]
Auditis sermonibus patris filius inquit: Iuvenis iste
sapienteregit et magnae specimen bonitatis in se futurum indicavit. Et
fecit sicutphilosophus filio suo praecepit dicens: Fili, vende hoc
saeculum pro futuroet utrumque lucraberis. Quod ita contigit.
Alius corrigens filium suum dixit: Fili, pro futuro saeculo operare,antequam mors segreget te ab opere corporali.
Alius: Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum divitis ineunti. Cui filius: Ede, pater quid accidit? Pater:
Alius philosophus: Huius saeculi divitiae sunt transitoriae sicut hominissompnia dormientis: qui evigilans quaecumque habuerat in aperiendo oculosirrecuperabiliter perdidit, sicut vulgo dicitur:
[p. 44]
Item filius: Mortis nexus aliquo modo fugere poterimus? Pater:
Minime, quia illius incurabilis est morsus, nec medicis artibus eius
avarasfugiemus manus. Filius: Quomodo ergo ne nimis laedat sustinebimus?
Pater: Fac sicut dicit versificator quidam:
Relectis iterum et iterum versibus istis, saecularibus postpositis, factusest heremita philosophus.
Alexander ex auro fecit thesaurum: nunc e converso aurum de eo facitthesaurum.
Alius: Heri totus non sufficiebat ei mundus: hodie quatuor solae sufficiuntei ulnae.
[p. 45]
Alius: Heri populo imperavit: hodie populus imperat illi.
Alius: Heri multos potuit a morte liberare: hodie nec eius iacula valuitdevitare.
Alius: Heri ducebat exercitus: hodie ab illis ducitur sepulturae.
Alius: Heri terram premebat: hodie eadem premitur ipse.
Alius: Heri gentes eum timebant: hodie vilem eum deputant.
Alius: Heri amicos habuit et inimicos: hodie habet omnes aequales.
Sed de triginta duobus philosophis circumstantibus quid quisque de potentissimorege dixerit, memoriae longum est reducere.
Item heremita philophus hoc modo versibus suam correxit animam: Animamea, scias et cognoscas, dum potentia est in manu tua, quid opereris, antequamde tuo movearis loco ad domum, in qua manet iustitia et ad portam lociiudicii, ubi leges in rotulo quicquid tua manus egerit in hoc saeculo.Et angeli de caelo a dexteris et a sinistris discooperient et renuntiabuntconsilium tuum et quicquid a te fuerit excogitatum. Et ante Deum veniettuum iudicium et una lance quicquid boni et alia quicquid mali egeris,sed uno et eodem declarabitur examine. Et omnes tui fratres et amici noninvenient tuam redemptionem, et ob hoc te deserent et omnino dimittent.Hodie itaque redemptionem accipe, id est: bonum fac assidue! Et antequamveniat dies summonitionis, ad Deum revertere et non dicas: cras revertaret non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia vel forsanretinebit dies extrema. Itaque dierum saeculi reminiscere et generationumannorum antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum. Ubi suntreges, ubi principes, ubi divites qui thesauros congregaverunt et indesuperbi fuerunt? Modo sunt sicut qui non fuerunt, modo sunt finiti sicutqui non vixerunt, modo sunt sicut flos qui de arbore cecidit, quo ulteriusnon redit. Non timeas, anima mea, non timeas nimis! De saeculi adversitatibusnon oriatur timor tuus! Time tui diem iudicii, paveas tuorum multitudinempeccatorum! Memento tui creatoris, qui tuus iudex est et testis.
Alius heremita per vicos clamabat: Ne tradatis oblivioni durabilia profinem habituris.
[p. 46]
Alius vociferabatur: Diligite animas vestras quantum et
corpora,et proficietis.
Alius: Nolite oblivisci eius qui non obliviscetur vestri, et servitegubernatori.
Alius: Timete Deum, quia timor Domini clavis est ad omne bonum et adpercipiendam gloriam conductum. De quo Salomon in Ecclesiaste ait: Finemloquendi omnes pariter audiamus: Deum time et mandata eius observa; hocest enim omnis homo. Et cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium proomni errato, sive bonum sive malum sit.
Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices exoramus,quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis fidelibus mereamurperfrui in aula caelesti, praestante domino nostro Jhesu Christo, cui esthonor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.
AMEN.
Otras informaciones |
---|
bestias, animales fantasticos, literatura medieval, religión, creencias, tradiciones, costumbres, fauna, biología, naturaleza.
monasterios catedrales iglesias claustros, castillos, cultura, arte, cerámica, pinturas, escultura
románico gótico cistercienses barroco renacimiento neoclásico, Arte Mudéjar
viajes.
Si quieres ampliar tu información sobre la naturaleza en Aragón puedes empezar recorriendo sus variados paisajes
Se puede empezar conociendo la fauna también la flora los hongos la geología de su territorio y el uso del agua en Aragón.
Para deleitar la vista, puedes fijarte en la colección de fotografías de animales pequeños
Puedes sumar cultura y naturaleza en sus Parques culturales
Para profundizar puedes estudiar la Historia Natural para avanzar en las ciencias naturales o su extenso Bestiario que se desarrolla en sus monumentos históricos.
Rueda |
Santa Fe |
Piedra |
Veruela |
Inicio
Fotos animales |
Fauna |
Flora |
Geología |
Naturaleza
Petrus Alfonsus (Petri Alfonsi) DISCIPLINA CLERICALIS. Bibliografía para el bestiario aragonés
Copyright 1996-2024 © All Rights Reserved Javier Mendivil Navarro, Aragón (España)
Aclaraciones o corregir errores por favor escríbenos
Aviso Legal. Esta actividad de la Asociación Cultural Aragón Interactivo y Multimedia (AIM) te presenta la riqueza natural de Aragón y el resto del mundo para que la consideres como un valioso patrimonio.
Para saber cómo utiliza Google la información de sitios web o aplicaciones de este sitio puedes visitar: Política de Cookies.